CAP. XXXVII. Quomodo a patribus justis peccatores filii nascuntur.

Quaeritur tamen quomodo originale peccatum contrahunt, qui generantur ab iis qui originalis peccati, sive per sacramenta fidei, sive sola fide remissionem acceperunt. Quomodo enim a patribus in filios transire potest, quod in ipsis patribus non est? Sed sciendum est quod originale peccatum quod a patribus per carnis generationem traducitur ad filios, quamvis in his qui gignunt quantum ad culpam remissum sit, quantum ad poenam tamen permansit. Quantum ad culpam, remissum, quia non imputatur. quantum ad poenam, retentum, quia non tollitur; Hoc enim est quod ait Apostolus: Jam nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII). Ut videlicet ostenderet, quia his qui sunt renati in Christo Jesu, quamvis infirmitas originalis corruptionis non tollitur, interveniente tamen regenerationis sacramento ad damnationem non imputatur. Quibus fomes quidem peccati inesse potest, sed peccatum dominari non potest quandiu libertatem suam custodiunt, et spiritum adoptionis voluntarie peccando non amittunt. Liberati enim a servitute peccati sub corruptione quidem mortalitatis necessitate tenemur, sed dominio peccati non nisi ex voluntate subjicimur. Propter quod idem Apostolus dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Corpus quidem nostrum necessitate mortale in ipsa corruptionis radice fomitem peccati portat; sed ubi spiritus libertatis est, peccatum ipsum ad regnandum surgere non potest. Sic itaque originale peccatum quod in parentibus per regenerationem deletum est quantum ad culpam, quia tamen ad poenam remanet; ad eos qui generantur transiens non solum ad poenam constat, sed etiam imputatur ad culpam, donec percepto lavacro regenerationis in ipsis quoque culpa deleatur, etiam si poena remaneat.