|
Quaeritur autem utrum omnia peccata praecedentium patrum ad filios
transeant, sicut illud primi parentis delictum in omnes qui ex ipso nati
sunt redundasse videmus? Quod si verum est, quanto posteriores tanto
utique sunt miserabiliores. Nec aequa videtur conditio ut tempus
praejudicet veritati, nisi forte natura quanto magis corrumpitur, tanto
deterior seminatur. Cum enim dicat Scriptura: Reddam peccatum patrum in
filios usque in tertiam et quartam generationem (Exod. XX); manifeste
ostenditur quod a filiis peccata patrum requirantur. Sed quare usque in
tertiam et quartam generationem et non usquequaque, non facile est
demonstrari nisi forte ea quae per justitiam in omnes generationes
exquiri potuerunt; per misericord am in tertia et quarta generatione
terminantur, ne forte judicium importabile fieret, si cuncta
praecedentium peccata in subsequentibus ultio divina puniret. Quod autem
in alio loco dicitur: Filius non portabit iniquitatem patris et pater
non portabit iniquitatem filii (Ezech. XVIII); de illa veraciter
iniquitate intelligitur, quam personaliter discreti et essentialiter et
ab invicem divisi pater et filius operantur. Ex quo enim filius a patre
et pater a filio est alius in persona effectus, sicut uterque proprio
arbitrio operari habet, sic quod alter facit deinceps alteri imputari
non debet. Quod autem dictum est: Reddam peccata patrum in filios, de
illis peccatis intelligi oportet quae patres commiserunt priusquam de
ipsis nascerentur ii ad quos peccata eorum redundare debuerunt. Quare
ergo usque in quartam generationem, nisi quia vel per misericordiam
rigor justitiae temperatur, vel per tertiam et quartam generationem
omnis generatio intelligitur, vel (quod magis probabile videtur) cousque
peccata patrum in filiis puniri dicuntur, quo ipsi filii eorumdem patrum
peccata videntes imitantur. Ut intelligamus nunquam filios in peccatis
parentum fieri participes, nisi prius fuerint peccando effecti
imitatores, ut suo quisque peccato non alieno damnetur, dum alienum suum
facit quod amando et sequendo imitatur. Sic enim generaliter dictum
convenientius intelligitur. Filius non portabit iniquitatem patris, et
pater non portabit iniquitatem filii, ut nunquam peccata aliena noceant
nisi iis qui ea peccando imitantur. Cum enim contra id quod dictum
fuerat: Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
(Ezech. XVIII), oppositum sit: Filius non portabit iniquitatem patris,
et pater non portabit iniquitatem filii. Anima quae peccaverit ipsa
morietur (ibid.). Necesse est ut si in priori sententia praecedentium
patrum peccata ad subsequentes filios transire significatum accipimus,
in subsequenti assertione suo quemque peccato teneri, neque praecedentia
peccata patrum ad subsequentes filios redundare intelligamus. Quod si
verum est, constat quod peccata patrum actualia ad filios non transeunt,
sed originale solum, quod caeteris omnibus tanto majus fuit quanto magis
prae caeteris omnibus naturam ipsam mutare potuit. Quod quidem in eadem
corruptione seminatur ad posteritatem pertransit, qua in prima radice
sua naturam humanam corruptam infecit.
|
|