|
Considerate quanta est confusio et timiditas nequitiae in conspectu
virtutis. Stans coram et coram femina hostis superbus ex sola malitia
cogitata nondum dicta confunditur; et quasi se jam prius quam etiam
loqueretur deprehensum metuens, non audet exire in verba persuasionis,
donec animum tentandae interrogatione praesentiat. Cur, inquit,
praecepit Deus vobis ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui
respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur; de
fructu autem ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne
comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem
serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini (Gen. III). Considerate
incrementa perditionis. Primum dixerat Deus: In quocunque die comederis
ex eo, morte morieris (Gen. II). Deinde mulier dixit: Ne forte moriamur
(Gen. III). Novissime serpens dixit: Nequaquam morte moriemini (ibid.).
Deus affirmavit; mulier dubitavit; diabolus negavit. Nequaquam autem
diabolus coram muliere verba Dei negare praesumpsisset, si non prius
ipsam mulierem dubitantem invenisset. Quae ergo dubitavit ab affirmante
recessit, et neganti appropinquavit. Ipsa igitur secundum aliquid
inchoavit malitiam, quae tentatoris iniquae persuasionis dedit audaciam.
|
|