CAP. V. Quod non soli viro praeceptum datum sit. |
Sane hic considerandum quod non quemadmodum superius videtur soli viro praeceptum datum sit. Ipsa enim mulier hic testatur sibi quoque mandatum, ut lignum scientiae boni et mali non tangeret. Scilicet voluit Scriptura ostendere quod mulier quae viro subjecta fuit divinum mandatum non nisi mediante viro accipere debuit, ut sermo Dei primum quasi immediate ad virum fieret, deinde mediante viro ad mulierem quoque, quae subjecta viro fuit et consilio viri instituenda perveniret. |