|
Hoc autem diligenter considerandum quam callide hostis primum quod
mulier timuit malum negando removit, ac deinde quod ipse intendit malum
libere persuasit. Novissime autem ad ipsam persuasionem fulciendam
promissionem adjunxit, et ut eadem persuasio citius reciperetur
promissionem duplicavit. Qui enim unam tantum comestionem suasit, per
una duo reponens in praemio similitudinem Dei scientiamque boni et mali
spopondit. In persuasione igitur cibi hominem tentavit gula. In
promissione divinitatis et cognitionis vana gloria et avaritia.
Immoderata namque edendi concupiscentia, gula est. Desiderium autem
inordinatum excellendi, vana gloria. Nimius vero appetitus habendi vel
possidendi avaritia.
|
|