|
In originali igitur peccato tria vitia fuerunt, inobedientiae duae, et
peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia, avaritia, gula; duae in
obedientiae: una in praecepto naturae, altera in praecepto disciplinae.
Et haec omnia quia in uno actu sunt completa, unum peccatum dicuntur. In
vitiis prima fuit superbia, secunda avaritia, tertia gula. In superbia
et avaritia, inobedientia fuit de praecepto naturae; in gula sola,
inobedientia fuit de praecepto disciplinae. Nusquam enim legitur Deus
prohibuisse homini ne similitudinem divinitatis, vel scientiam boni et
mali concupisceret. Quia tamen inordinate hoc concupiscens, contra suam
rationem fecit, quodammodo naturalis praecepti praevaricator exstitit.
De solo ligno scientiae boni et mali legimus quod prohibuit Deus homini
ne illud contingeret; et idcirco dum mulier illud appetendo tetigit, de
praecepto reatum disciplinae inobedientiae incurrit.
|
|