|
Idcirco autem superbiam et avaritiam in originali peccato priusquam
gulae vitium mentem hominis deceptam obtinuisse dicimus; quia nisi prius
mulier id quod promittebatur appetivisset nequaquam postmodum in eo quod
suadebatur assensum praebuisset. Sed, quia prius perverse delectata est
in promissione, postmodum stultum assensum praebuit in persuasione.
Primum enim promissam excellentiam per superbiam appetiit; deinde
promissam abundantiam (et qualis talem excellentiam decebat) per
avaritiam concupivit. Postremo ut haec duo pro voto obtinere mereretur
cibum vetitum gulae vitio corrupta gustare consensit. Primum quidem
consensit propter alia quae dilexit; postmodum respiciens et
concupiscibile videns tantum in concupiscentiam exarsit, ut jam etiam si
praemium nullum esset propter se tamen placeret quod vidit. Primum
igitur quasi conducta pretio est ad consensum, postea propria
delectatione attracta descendit ad actum. In superbia et avaritia pretii
cupiditate allecta se vendidit; in gula autem postea delectata libenter
jam gratis servire coepit. Nam cum amore promissionis prius mens stulta
flecteretur: Vidit, inquit Scriptura, mulier lignum quod esset pulchrum
visu et ad vescendum suave, et tulit de fructu ejus et comedit (Gen.
III).
Primum per superbiam et avaritiam videre consensit, postea in visu
speciem agnovit, deinde in specie suavitatem apprehendit. Per suavitatem
autem in concupiscentiam gulae exarsit, novissime per concupiscentiam
devicta accepit et comedit. Sic igitur primum pro pretio ad serviendum
peccato se vendidit, postea propria delectatione evicta libenter jam
gratis etiam coepit servire. Ita nonnunquam mens justa in sua
perfectione primum quodam proposito praemio ad serviendum Deo excitatur;
deinde in amorem bonitatis cum excrescere coeperit in ejus servitute
sola voluntaria delectatione tenetur.
|
|