|
Porro sciendum est duo esse tentationum genera, unum exterius, alterum
interius. Exterior tentatio est quando nobis extrinsecus malum sive
visibiliter sive invisibiliter faciendum suggeritur. Interior tentatio
est quando ex motu pravae delectationis intus animus ad peccandum
sollicitatur. Haec autem tentatio difficilius vincitur, quia interius
oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus veniam non
meruit, quia sine ulla tentatione peccavit. Homo vero quia sola
exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat,
quanto leviori impulsu prostratus fuerat; et tamen, quia aliquam
(quamvis modicam) ad cadendum occasionem habuit, idcirco hunc tandem ad
veniam Dei gratia erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando
tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam
renovamur.
|
|