|
Prima culpa hominis fuit superbia, quam triplex poena subsecuta est. Una
quae poena est tantum, id est mortalitas corporis. Duae reliquae et
poenae sunt et culpae, quarum una est concupiscentia carnis; altera est
ignorantia mentis. Quod igitur homo tali poena percussus est per quam
culpa non purgaretur sed augeretur, nisi per gratiam postmodum liberatus
fuisset; per poenam temporalem ad poenam aeternam descenderet. Ne autem
damnandus inveniretur si statim judicaretur dilatum est judicium ejus.
Et quia divina eum misericordia ad salutem praeordinavit; in hoc tempore
exspectationis et dilationis locum poenitentiae ei et correctionis
assignavit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem
tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare
valeret. Tria ergo hic in reparatione hominis primo loco consideranda
occurrunt: tempus, locus, remedium. Tempus est praesens vita ab initio
mundi usque ad finem saeculi. Locus est mundus iste. Remedium in tribus
constat: in fide, in sacramentis, in operibus bonis. Tempus longum, ne
imparatus praeoccupetur. Locus asper, ut praevaricator castigetur.
Remedium efficax, ut infirmus sanetur.
|
|