|
Propter quod veraciter profitemur quod redemptionem generis generis
humani etiam alio modo Deus perficere potuisset si voluisset. Sed quod
iste nostrae infirmitati convenientior fuit ut Deus homo fieret, et pro
homine mortalitatem hominis assumens ad spem suae immortalitatis hominem
reformaret. Ut non diffidat jam homo se ad bona illius posse ascendere,
quem ad sua mala toleranda videt descendisse; et ut in Deo humanitas
glorificata exemplum esset glorificationis hominibus. Ut in eo quod
passus est videant quid ei retribuere debeant, in eo autem quod
glorificatus est considerent quid ab eo debeant exspectare. Ut et ipse
sit via in exemplo, et veritas in promisso, et vita in praemio.
|
|