CAP. XI. Qua ratione instituta sunt sacramenta.

Postquam primus parens generis humani propter inobedientiae culpam a paradiso exsulans venit in hunc mundum; diabolus jus tyrannicum in illo exercens, sicut eum prius fraudulenter seduxerat, ita postmodum violenter possidebat. Sed Dei providentia quae hunc ad salutem disponebat sic justitiae rigorem per misericordiam temperavit, ut eum quidem ad tempus ab illo premi permitteret; et tamen ne ab illo in aeternum premeretur ex ipsa ei poena remedium praepararet. Itaque tunc ab ipso mundi exordio sacramenta salutis suae homini proposuit quibus eum ab exspectatione futurae sanctificationis consignaret, quatenus ea quisquis fide recta et spe firma propter obedientiam institutionis divinae perciperet, etiam sub jugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque edictum suum informans hominem et erudiens, ut quicunque eum salvatorem exspectare eligeret, ejusdem suae electionis votum in perceptione sacramentorum ejus approbare debuisset. Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret, quatenus ab illis qui ejus imperium detractabant quanto manifestius eos discerneret tanto securius possideret. Coepit ergo genus humanum mox in partes contrarias dividi; aliis diaboli sacramenta suscipientibus, aliis vero suscipientibus sacramenta Christi. Et factae sunt duae familiae, una Christi, altera diaboli. Quid enim verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humanitatem cum diabolo bellaturus, et eum exinde quasi tyrannum et violenter in alieno dominantem expulsurus? Et quid omnes priores sanctos qui ante incarnationem verbi ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie praecedentes ipsis quibus tunc sanctificabantur sacramentis quasi quibusdam armis muniti atque praecincti? Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios, non tamen alium, sed ipsum suum regem praecedentem unanimiter atque alacriter subsequentes, habentes et ipsi novi arma nova, tamen ab eodem armati et contra eumdem pugnaturi? Sive igitur praecedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum praecedentes, isti praecedentem subsequentes. Unde patet quod ab initio et si non nomine, re tamen Christiani fuerunt. Tria enim sunt tempora per quae praesentis saeculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scriptae legis; tertium tempus gratiae. Primum ab Adam usque ad Moysen. Secundum a Moyse usque ad Christum. Tertium a Christo usque ad finem saeculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines scriptae legis, homines gratiae. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt. Vel homines potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant. Homines scriptae legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiae sunt ii qui per inspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligunt, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione signemus: homines naturalis legis sunt aperte mali, homines scriptae legis ficte boni, homines gratiae vere boni. Ficte boni, sunt tecti; aperte mali, sunt detecti; qui per Gog et Magog significati sunt; quod interpretatur tectus et delectus. Et in persecutionem populi, Dei venturi praedicantur, quia haec duo genera hominum semper vere bonos persequuntur. In primo genere continentur pagani; in secundo genere, Judaei, in tertio genere, Christiani. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt. Tempus tamen naturalis legis ad aperte malos pertinet, quia illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus scriptae legis, ad ficte bonos, quia tunc homines in timore servientes opus mundabant non animum. Tempus gratiae ad vere bonos pertinet, qui modo etsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice ante feruntur, etiam ab iis qui eis moribus contradicunt. Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi usque ad finem, nullum fuisse vel esse vere bonum, nisi justificatum per gratiam, gratiam autem nunquam aliquem adipisci potuisse, nisi per Christum. Ita ut omnes sive praecedentes sive subsequentes uno sanctificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus fulgentes in armis spiritalibus, quanta praecedentium subsequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.