CAP. XII. De tempore institutionis sacramentorum.

Tempus institutionis sacramentorum ab eo incoepisse creditur, quo primus parens merito inobedientiae a gaudiis paradisi expulsus, in hujus vitae mortalis exsilium cum tota posteritate usque in finem primae corruptioni obnoxius tenetur. Ex quo enim homo a statu primae incorruptionis lapsus in corpore per mortalitatem et in anima per iniquitatem aegrotare coepit; continuo Deus reparando in sacramentis suis medicinam praeparavit. Quae quidem (prout ratio postulabat et causa) diversis temporibus et locis ad curationem illius exhibuit; alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: diversa quidem in specie unum tamen effectum babentia et unam sanitatem perficientia. Si quis igitur quaerat tempus institutionis sacramentorum, sciat quia quandiu morbus est, tempus medicinae est. Praesens igitur vita a principio saeculi usque in finem per mortalitatem decurrens, tempus est morbi, et tempus remedii. In ipsa et propter ipsam instituta sunt sacramenta; et quaedam a principio ipsius, quae suo tempore cucurrerunt et ad sanitatem (quantum ipsis datum erat, et per ipsa dandum erat) restituendum valuerunt. Et ista sacramenta suo tempore expleto cessaverunt; et alia pro illis ad eamdem sanitatem perficiendam successerunt. Et rursum post illa alia quasi novissime adjuncta sunt, quibus alia succedere non debuerunt. Vel ut medicamenta perfecta quae morbum ipsum consumerent et perfectam sanitatem plene restaurarent. Et haec omnia facta sunt secundum judicium et dispensationem medici, qui morbum ipsum vidit, et qualia ei remedia singulis temporibus adhibenda essent agnovit. Porro unum sacramentum etiam ante peccatum hominis institutum invenitur. Conjugium namque prius etiam quam homo peccaret sancitum legitur ubi teste Scriptura: Mulier facta in adjutorium viro ei sociata memoratur (Genes. II). Cujus tamen institutionis causa tunc ad remedium non fuit, sed ad officium; quia morbus in homine non fuit qui sanaretur, sed virtus quae exercetur. Propter quod ex tribus causis institutionis sacramentorum duas tantum hic invenimus; eruditionem scilicet et exercitationem. Humiliatio enim ibi necessaria non fuit ubi superbia nulla fuit; sed ratio quae erudiretur ad majorem cognitionem et virtus quae promoveretur ad majorem perfectionem. Invenitur itaque hoc sacramentum singularem habens legem quemadmodum singularem habet institutionem. Et videtur ordo postulare priusquam ad ea quae de caeteris dicenda sunt sacramentis discutiendo accedamus; de isto singulariter quaedam quae ad primam institutionem spectare videbuntur praemittamus; his quae ad secundam ejus institutionem pertinent sequenti narrationi reservatis. Habet enim hoc sacramentum duplicem institutionem; unam ante peccatum ad officium, alteram post peccatum ad remedium. Et secundum illam qua singulariter institutum est singulariter tractari debet; et postea secundum illam qua caeteris in tempore conjungitur a caeteris in narratione non separetur.