CAP. XIII. De institutione conjugii ante peccatum.

Sacramentum conjugii solum ex omnibus sacramentis quae ad remedium hominis instituta sunt, ante peccatum hominis legitur institutum; non tamen propter peccatum, sed ad sacramentum solum et ad officium. Ad sacramentum propter eruditionem, et ad officium propter exercitationem. Erant enim duo haec in conjugio ipso: conjugium ipsum, et conjugii officium, et utrumque sacramentum erat. Conjugium constabat in consensu foederis socialis, officium conjugii constabat in copula carnis. Conjugium sacramentum fuit cujusdam societatis spiritualis quae per dilectionem erat inter Deum et animam in qua societate anima sponsa erat et sponsus Deus. Officium conjugii sacramentum fuit cujusdam societatis quae futura erat per carnem assumptam inter Christum et Ecclesiam, in qua societate Christus sponsus futurus erat et sponsa Ecclesia. Et qui sponsus erat utrobique superior erat, et ejus dilectio per pietatem trahebatur ad inferiorem. Quae autem sponsa erat, utrobique inferior erat; quia sibi sufficiens non erat, et per se stare non poterat. Et propterea ejus dilectio necessitate magis convertebatur ad superiorem. Superior diligendo beneficium praestitit, inferior diligendo beneficium accepit. Hujus ergo societatis quae utrinque dilectione mutua constabat, sacramentum formatum est, quando conjugium institutum est alterius societatis sacramentum, in conjugio, alterius societatis, sacramentum in conjugii officio Propterea natura humana duplici qualitate distincta est, ut in viro quidem robustior, in femina vero infirmior et aliena epe egens appareret. Et juncti sunt duo in unum, una dilectione et societate una, ut in una dilectione essent, et per dilectionem unam in una societate manerent. Et vir quidem, ut imago Dei fieret in hoc sacramento, pietate ad dilectionem inclinaretur. Femina vero, ut formam animae rationalis exprimeret, necessitate magis et quasi respectu commoditatis cujusdam amare persuaderetur. Sic tamen ut utrinque voluntaria esset dilectio, quia si voluntaria non esset neque vera dilectio nec verae dilectionis sacramentum esse posset. Iterum ut aliud sacramentum in hac societate formaretur praecepit Deus ut masculus et femina in una carne jungerentur, ut sicut prius in sacramento conjugii per dilectionem unum erant, ita postmodum in officio conjugii unum fierent per unam carnis commistionem. Ut ostenderetur quod qui prius in divinitate per dilectionem junctus erat animae, postmodum per assumptum carnem junctus est Ecclesiae suae. Iterum ne etiosa esset societas conjugalis inter masculum et feminam, propterea post sacramentum conjugii additum est officium quod in commistione carnis expleri debuerat, ut in eo conjuncti exercerentur per obedientiam ad virtutem, et fructificarent per prolis generationem. In quo officio masculo quidem (qui superior erat) datum est quod propagandum fuisset de suo seminare, feminae autem concipere et parere, ut in eadem similitudine demonstraretur quod in illa invisibili societate anima rationalis nullatenus fructificare posset, nisi prius semen virtutis a Deo conciperet. Erat adhuc aliud in natura humana quod per societatem conjugii monstrari debuisset. Sic quippe conditus est homo, ut quiddam in eo supremum esset, et in homine nihil altius esset. Post illud autem aliud sub illo esset et subjectum illi; deinde aliud novissimum in imo constitutum, et in caeteris duobus subjeetum. Erat quippe in homine ratio supremo loco constituta, solis divinis et invisibilibus intendens et divinae voluntati se conformans. Post haec al a quaedam ratio ad corporalia et visibilia respiciens, quae subjiciebatur superiori, et ab illa informata subjectae sibi sensualitati dominabatur, quae tertio et imo loco fuerat constituta. Sic itaque tria inventa sunt in homine: sapientia, prudentia et sensualitas. Sapientia scilicet hoc est ratio ad divina, prudentia autem hoc est ratio ad humana; sensualitas vero hoc est affectus sive appetitus ad terrena. Equibus prima, scilicet ratio, regebat tantum et non regebatur. Sensualitas ultima regebatur tantum et non regebat. Media vero ratio et a superiori regebatur et inferius regebat. Ad hanc similitudinem tria animalia foris facta sunt. Unum rationale quod dominabatur, secundum irrationale quod subjiciebatur, tertium rationale similiter quod a superiori quidem regebatur, et cum superiore inferiori dominabatur. Erat igitur vir imago sapientiae, femina forma prudentiae, bestia autem similitudo sensualitatis et concupiscentiae. Propterea serpens feminam peccatum suadendo decepit, femina vero virum. Decepta ad consensum inclinavit, quia concupiscentia prudentiae carnis primum delectationem peccati suggerit: deinde prudentia carnis per delectationem peccati decepta, rationem ad consensum iniquitatis trahit. Propter has et hujusmodi rationes discreta est humana natura ut in altera parte robustior esset, in altera vero infirmior demonstraretur, ut in ea unum inveniretur quod regeret, et totum quod regeretur. Adjuncta est deinde foris in carne etiam discretio sensuum, quae quidem quantum ad virtutem sacramenti in conjugio necessaria non fuit, sed quia sine ea in officio conjugii ministerium generandi impleri non potuit. Sic igitur ante peccatum institutum fuit conjugium et conjugii officium, utrumque ad sacramentum, ut conjugium quidem sanctificaretur pura mentis dilectione; officium quoque conjugii impleretur sine carnis pollutione. Nunc vero quia per peccatum hominis caro humana corrupta est, jam post peccatum, carnis commistio sine carnali concupiscentia fieri non potest. Fortassis autem aliquem movere potest, quare post peccatum homo hoc potissimum opus sine peccato explere non potest. Sed diligenter consideranti ratio manifesta occurrit. Quandiu enim spiritus rationalis creatori suo subjectus fuit, nullam in carne sua contradictionem invenit; et erant membra corporis imperio animae subjecta, ut nec praeter ipsam aliquando moverentur, nec ad aliud contra ipsam. Postquam autem spiritus adversus creatorem suum per superbiam intumuit, merito in suo inferiori jus antiquae damnationis amisit, ut membra corporis jam ejus imperio ad injuriam creatoris ulciscendam contradicerent, quae illi nisi per creatorem suum subjecta esse non deberent. Quia vero vita humana nullatenus subsistere posset si in membris corporis sui nullam spiritus rationalis potestatem haberet, vindictam suam Deus in parte per justitiam exercuit, et in parte misericorditer temperavit, quatenus simul et culpa plecteretur, et natura foveretur. Ut igitur inobedientia manifesta fieret unum in corpore humano membrum potestati animae subtraxit, per quod posteritas in carne seminanda fuit, ut omnes qui per illud generentur se filios inobedientiae esse intelligant, et ex sua origine quales et ex qualibus generentur agnoscant. Quia ergo in hoc membro per quod humana propagatio transire debuit signum inobedientiae positum est, cunctis per illud transeuntibus manifeste ostenditur quod cum culpa inobedientiae generantur. Quasi enim in ipso titulo qui portae inscriptus est per quam transeunt, agnoscunt unde veniunt et quo vadunt Propter hoc ergo caetera membra corporis quae imperium rationis sequuntur sine culpa operari possunt; hoc vero membrum in quo concupiscentia praecipue regnat, quia nutum voluntatis non sequitur; sine culpa non operatur. In tantum enim hoc membrum corporis imperium animae non sequitur ut sicut aliquando non movetur quando vult, sic saepe etiam quando non vult moveatur. Exinde ergo carnale commercium ab homine exerceri non debuit; ex quo illud sine turpi concupiscentia et carnis libidine exerceri non potuit. Ipse enim sibi hoc illicitum fecit, ex quo se talem fecit qui illud licite implere non possit. Sed quia carnis humanae infirmitas turpius ad omnem concupiscentiam efflueret si non in parte aliqua licite exciperetur; concessum est postea ad remedium, quod prius ad officium solum fuerat institutum. Ut dum per indulgentiam pro majori malo evitando agitur, ipsum quod inest ei malum infirmitatis, per pudicitiam conjugalem excusetur. Et de prima quidem institutione conjugii haec in praesenti loco dicta sufficere possunt.