|
Quinque sunt loca. Unus in quo est solum bonum et summum bonum. Unus in
quo est solum malum et summum malum. Post haec alia duo. Alter sub summo
in quo est solum bonum, sed non summum. Alter supra imum in quo est
solum malum, sed non summum, in medio unus, in quo est et bonum et
malum, neutrum summum. In coelo est solum bonum et summum; in inferno
est solum malum et summum; in paradiso est solum bonum sed non summum;
in igne purgatorio solum malum, sed non summum; in mundo est bonum et
malum, neutrum summum. Paradisus est locus inchoantium et in melius
proficientium; et ideo ibi solum esse bonum debuit, quia creatura a malo
initianda non fuit. Non tamen summum esse debuit, quia si summum ibi
esset bonum illic positis profectus non esset. Coelum locus est
confirmatorum bonorum et per disciplinam ad summum profectum
pertingentium. Unum solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus
est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter
deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Purgatorius
ignis est locus in prima correctione minus correctorum, et in secunda
perficiendorum; et ideo solum malum habere debuit ut priore pejor esset
ubi et malum simul et bonum consistit. Mundus est locus errantium et
reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per
bonum quidem consolationem accipiant; per malum vero correctionem. Non
tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes
in malo deficere, et recedentes a malo proficere possint. Sic igitur
coelum in summo est, post coelum paradisus, post paradisum mundus, post
mundum ignis purgatorius, post purgatorium infernus. Diabolus ergo qui a
summo ceciderat, in imum detrusus est, propterea quia reparandus non
erat. Homo autem quia non a summo corruit, non est positus in imo, sed
in medio collocatus, ut ei locus esset quo ascendere posset per meritum
justitiae, vel descendere per reatum culpae.
|
|