|
Positus est ergo homo in mundo isto in loco poenitentiae, spatio
poenitendi indulto, ut mala corrigeret, bona repararet, ut tandem
correctus ad judicium veniens; non pro culpa poenam, sed pro justitia
gloriam sibi praeparatam acciperet. Restat ergo ut dum tempus est
consilium exquirat et auxilium requirat correctionis et liberationis
suae. Sed quia ipse per se ad neutrum sufficiens invenitur, necesse est
ut ille qui per gratiam suam differt judicium, interim per eamdem
gratiam ostendat evadendi consilium; et post consilium conferat
auxilium. Sic itaque oportet ut interim deponat personam judicis,
assumat personam prius consiliatoris, postea auxiliatoris, ita duntaxat
ut primo hominem totum sibi dimittat, quatenus et ipse homo et
ignorantiam suam experiatur et intelligat se indigere consilio, deinde
etiam defectum suum sentiat, et agnoscat se opus habere auxilio. Tali
igitur ratione in tempore naturalis legis totus homo dimissus est sibi;
postea in tempore scriptae legis cognoscenti ignorantiam suam datum est
consilium; postremo in tempore gratiae confitenti defectum suum
praestitum est auxilium. Consilium erat in ratione satisfactionis.
Auxilium erat in effectu redemptionis. Ut ergo rationem satisfactionis
quam pro peccato suo homo debet resolvere Creatori evidentius cognoscere
possimus: causam hominis prius necesse est paulisper attentius
consideremus. Causa vero haec inter personas tres agenda formatur,
scilicet Deum, hominem et diabolum.
|
|