CAP. IV. De causa hominis adversus Deum et diabolum.

Hi ergo tres in causa veniunt, homo, Deus et diabolus. Diabolus injuriam Deo fecisse convincitur, quia servum ejus hominem et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo similiter Deo injuriam fecisse convincitur, quia et praeceptum ejus contempsit et se sub manum alienam ponens suae servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse convincitur, quia illum et prius bona promittendo decepit, et post mala inferendo nocuit. Injuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo juste tenetur; quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subjectum premeret, sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur. Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit quod etiam si verum esset contra Creatoris voluntatem concupiscere non debuit. Juste ergo subjectus est homo diabolo quantum pertinet ad culpam suam: injuste autem quantum pertinet ad diaboli fraudulentiam. Si igitur homo talem patronum haberet cujus potentia diabolus in causam adduci posset, juste dominio ejus homo contradiceret; quia nullam diabolus justam causam habuit quare sibi jus in homine vindicare debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi solus Deus, sed Deus causam hominis suscipere noluit, quia homini adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum placaret, et sic deinde Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi et damnum quod intulerat restauraret, et de contemptu satisfaceret. Homo vero nihil habuit quod digne Deo pro oblato damno recompensaret. Quia si quid de irrationali creatura redderet, pro rationali sublata, minus esset. Sed nec hominem pro homine reddere potuit, quia justum et innocentem abstulerat, et neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit unde Deum sibi placare posset, quia sive sua, sive seipsum daret digna recompensatio non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugum damnationis non posse evadere, misertus est ejus; et primum gratuito praevenit eum per solam misericordiam ut deinde liberaret per justitiam. Hoc est quia homo ex se justitiam evadendi non habuit; Deus homini per misericordiam, justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret; hoc est sicut Deus justitiam habuit hominem requirendi, ita et homo justitiam haberet evadendi. Sed hanc justitiam homo nunquam habere potuisset, nisi Deus illi per misericordiam suam illam tribueret. Ut ergo Deus ab homine placari posset, dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit igitur homini hominem quem homo pro homine redderet, qui ut digna recompensatio fieret priori non solum aequalis sed major esset. Ut ergo pro homine redderetur homo major homine, factus est Deus homo pro homine; et dedit se homo homini, ut se assumeret ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus. Sicut Isaias sit: Puer datus est nobis (Isa. IX), etc. Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit misericordia. Quod ab homine redditus est Christus, fuit hominis justitia. In nativitate enim Christi juste placatus est Deus homini; quia talis homo inventus est pro homine qui non solum, ut dictum est par, sed etiam major esset homine. Ideo in nativitate Christi angeli mundo pacem nuntiabant, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Sed adhuc super erat homini, ut sicut restaurando damnum placaverat iram, ita quoque pro contemptu satisfaciendo dignus fieret evadere poenam. Sed hoc convenientius fieri non poterat, nisi ut poenam quam non debebat sponte et obedienter susciperet, ut de poena quam per inobedientiam meruerat eripi dignus fieret. Hanc autem poenam homo peccator solvere non poterat, qui quamcunque poenam susciperet non nisi digne et juste propter contemptus primi reatum sustineret. Ut ergo homo juste debitam poenam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine poenam susciperet qui nihil poenae debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat nisi Christus. Christus ergo nascendo debitum hominis patri solvit, et moriendo reatum hominis expiavit, ut cum ipse pro homine mortem quam non debebat sustineret, juste homo propter ipsum mortem quam debebat evaderet, et jam locum calumniandi diabolus non inveniret; quia et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem itaque et judicium nostrum et causam fecit, sicut scriptum est: Quoniam fecisti judicium meum et causam meam (Psal. IX). Causam nostram fecit, quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit. Judicium vero quia descendens ad inferos et portas mortis frangens captivitatem quae ibidem tenebatur liberavit. Judicium ergo diaboli adversus Deum factum est statim ab initio saeculi. Judicium hominis adversus diabolum, in passione Christi. Judicium hominis adversus Deum differtur usque in consummationem saeculi. Et ideo homo si prius per Christum Deo conciliari voluerit, post judicium sui sine timore damnationis exspectabit.