|
Quatuor sunt judicia, secundum praescientiam, secundum causam, secundum
operationem, secundum retributionem. Secundum praescientiam judicati
fuimus antequam essemus. Secundum causam judicamur ex quo esse
incipimus, quando boni vel mali sumus. Secundum operationem judicamur,
quando operibus foris ostendimus quales intus apud nos sumus. Secundum
retributionem judicabimur, quando in percipienda mercede operum
cognoscemus quales ab aeterno apud Deum praevisi fuimus. Ex his quatuor
judiciis duo sunt occulta: judicium scilicet secundum praescientiam, et
judicium secundum causam; et ideo in eis judicium humanum non recipitur.
Duo manifesta, id est judicium secundum operationem; et judicium
secundum retributionem. In quorum altero, id est judicio secundum
operationem, hominibus a Deo in praesenti judicandi potestas datur.
Alterum vero, hoc est judicium secundum retributionem, non ab hominibus,
sed a Deo coram hominibus judicabitur. Sed judicium secundum
praescientiam occultum est et immutabile; judicium secundum causam
occultum est et mutabile; judicium secundum operationem manifestum et
mutabile; judicium secundum retributionem manifestum et immutabile.
Judicium secundum operationem imago quodammodo est, et sacramentum
judicii secundum retributionem. Quia illud manifestat causam et
praescientiam innuit, hoc vero manifestabit causam, et confirmabit
praescientiam. Item considerandum est quod judicium aliter fit ubi
sententia dictatur, aliter ubi profertur. In dictanda quidem sententia
omnis judicii judicat simul Pater et Filius et Spiritus sanctus. In
proferenda autem judicat solus Filius, quia in divinitate sua cum Patre
et Spiritu sancto omnis judicii sententiam dictare habuit; in humanitate
sua omnis judicii sententiam proferre solus accepit. Propterea humanitas
(quae sententiam dictare non habet) quantum ad dictandam sententiam
dixit: Ego non judico quemquam (Joan. VIII); sed tamen quia proferre
habet secundum quod dictata est subdit: Sicut audio judico (Joan. V).
Quod enim intus audit ubi sententia dictatur, foris judicat ubi
profertur. His itaque breviter de discretione judiciorum propositis,
nunc ad ipsam narrationis nostrae seriem revertamur.
|
|