|
Suscepit de natura hostiam pro natura, ut de nostro esset holocaustum
offerendum pro nobis, ut in hoc ipso ad nos pertineret redemptio; quia
de nostro sumpta erat immolatio. Cujus quidem redemptionis participes
efficimur, si ipsi redemptori per carnem nobis sociato per fidem unimur.
Natura quidem humana tota per peccatum corrupta fuerat, et tota propter
peccatum damnationi debita erat; et idcirco si tota damnata fuisset,
injustitia non fuisset. Venit autem gratia et elegit quosdam de massa
universitatis per misericordiam ad salutem; quosdam autem per justitiam
deseruit ad damnationem. Et quos per misericordiam salvavit, non sine
justitia salvavit, quia in ejus potestate erat ut hoc juste facere
posset, quos tamen si non salvasset juste fecisset; quia in eorum merito
erat ut si hoc faceret injustum non esset.
|
|