|
Justitia enim alia est secundum debitum facientis, alia secundum meritum
patientis, justitia secundum debitum facientis est potestatis, justitia
secundum meritum patientis est aequitatis. Justitia potestatis est qua
sine injustitia licet facienti si velit quod ejus potestati debetur.
Justitia aequitatis est qua retribuitur patienti (etiam si nolit) quod
ejus merito debetur. Cum ergo Deus punit peccatorem, juste facit; quia
ejus potestati debetur ut hoc possit si velit, et juste punitur qui
patitur; quia secundum meritum suum ei retribuitur quod ejus merito
debetur, et est illic potestas justa qua Deus juste facit et ipse justus
est. Et hic retributio aequa qua peccator juste patitur, qua tamen ipse
non est justus, sed poena ejus justa est. Cum vero Deus justificat
peccatorem juste agit, et justus est justitia potestatis qua ei hoc
licet. Qui vero justificatur justus est justitia quam accipit, sed non
in eo quod contra meritum suum accipit; sed tamen injustus non est, quia
non facit ipse quod accipit, quia per se non accipit, sed patitur tantum
quod accipit, et est qui facit quia facit, et justitia qua facit: et est
justus qui accipit justitiam quam accipit, non tamen quia accipit, quia
sine justitia sua per solam gratiam justitiam accipit.
|
|