|
Item sciendum est quod justitia alia patiens, alia cogens. Justitia
patiens est qua si fiat aliquid justum est; si non fiat, injustum non
est. Justitia cogens est qua sic aliquid juste fit, ut si non fieret
injustum esset. Propter quod justitia patiens dispensationem habet,
justitia cogens necessitatem. Sic igitur Deus de massa generis humani
quosdam ad salvationem assumens justitia utitur debitae potestatis,
quosdam vero ad perditionem deserens, justitia utitur licitae
aequitatis. Illic de debito suo, hic de merito nostro. Si vero eos quos
nunc ad salvationem assumit desereret injustitia non esset, quoniam
secundum merita sua reciperent justitiam aequitatis. Si autem eos quos
nunc deserit assumeret, similiter injustitia non esset; quia in eorum
salvatione uteretur justitia potestatis. Sive igitur in his qui
salvantur sive in his qui damnantur justitia patiens est per quam illud
quod fit sic justum est, ut etiam si aliter fieret injustum non esset.
Nam et ii qui secundum merita sua juste damnantur, per gratiam Dei juste
salvari potuissent si Deus voluisset. Et rursum qui per gratiam Dei
juste salvantur, secundum merito sua juste damnari potuissent si Deus
eos salvare noluisset. Sic igitur quod voluit utrumque justum fuit, ut
etiam si aliter voluisset injustum non fuisset, quia potestas est in
voluntate ejus, quia sine injustitia facere illi licet quodcunque
voluerit.
|
|