|
Dilecto fratri G. caeterisque servis Christi Hameris levae degentibus H.
qualiscunque vestrae sanctitatis servus, in una pace ambulare, et ad
unam requiem pervenire. Soliloquium dilectionis, quod de Arrha animae
inscriptum est, nisi charitati vestrae, ut discatis ubi vos oporteat
verum amorem quaerere, et quemadmodum debeatis corda vestra spiritualium
studio meditationum ad superna gaudia excitare. Hoc ergo, frater
charissime, rogo, ut cum caeteris in memoriam mei suscipias, nec quod
specialiter tibi mittitur, caeteros excludat, nec quod communiter
omnibus datur, muneris praerogativam imminuat. Nolo vos hic provocare
colore dictaminis, sed quia celare non potui meae erga vos affectum
devotionis. Salutate fratrem B. et fratrem A. et omnes alios, quorum
nomina, etsi ego in praesenti sigillatim enumerare non valeo, omnia
tamen in libro vitae conscribi exopto. Valete.
|
|