Pars 9

HOMO. Post esse, et post pulchrum esse, post vivere, datum est et sentire, datum est et discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quae nisi praecessisset, nihil a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis voluit, nisi quia idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo praeparavit? Novit ad quod opus te conderet, novit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit quod decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse diligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris decoravit, intus sapientia illustravit. Sensus dans quasi exteriorem, sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem vultus tui decorans intus. Ecce ornatus tuus, omnium gemmarum vincit pulchritudinem, ecce facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad coelestis regis thalamum introducenda fuerat. Quantum dilecta es, et prae quantis dilecta es, quando talis facta es! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non nisi dilectis et diligendis concedendum! Multum gloriari poteras, et multum custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum foedares, ne tantum decorem corrumperes, ne eo amisso vel immunito amplius misera fieres, quam eo non accepto vel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abjecta vilior fieres quam si recepta non fuisses. Istud ergo custodiendum et illud cavendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et illud cautum non eveniret. Sed vide quid fecisti, anima mea; dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum. Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum tuum. Tam vilis, et tam turpis, et tam immunda facta es, quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. Oblita es ergo sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Meretrix facta es, et prae nimiis fornicationibus tuis laxata sunt ubera tua. Rugosa effecta est frons tua, genae marcidae, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata cutis, virtus infracta, ipsis quoque amatoribus tuis odiosa.

ANIMA. Sperabam tanta illa praecoma ad alium finem tendere, sed ut video ad majorem confusionem mei haec dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Vellem ergo aut factum non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut vel oblivio confusionem tegeret, si praesumptio reatum non vitasset.