Pars 10

HOMO. Non ad confusionem tui, sed ad eruditionem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia, qui te et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in assertionem amoris illius commemoravi, ut inde occasione sumpta jam nunc tibi narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te relevaret illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas, et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit, descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem; ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulcrha facta fueras ejus munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et formosa facta ejus pietate, operante tamen utrobique charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet. Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberare voluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum et charitatis monstraret affectum. Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac si semper cum eo perstitisses, nec exprobrat tibi reatum, nec improperat tibi beneficium. Et si deinceps fideliter cum eo perseverare, ipsumque ut decet amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conservare volueris, majora prioribus se daturum promittit.

ANIMA. Jam quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut video, non parum mihi malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod votis omnibus scire desiderabam luce, clarius innotescit. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi desideranti, et totis eam praecordiis concupiscenti aperitur. Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, si in tantis periculis eam experta non fuissem. O quam feliciter cecidi, quae post lapsum felicior resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior; mortuus est pro me innocens, nihil in me, quod amaret inveniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum dilexisti ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?