Pars 11 |
HOMO. O anima mea, argue temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis ejus ingrata fuisti, et miserationes ejus plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc melius intelligere possis quantum illi debeas, me reliqua ejus beneficia secundum coeptum ordinem prosequente, volo ut diligenter intendas.ANIMA. Hoc semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare cuperem, non ad alia quoque quae restant audienda, festinarem. |