|
HOMO. Et quid si cogitare coeperis quot et quales in comparatione tui
abjecti sunt, qui hanc, quae tibi data est, gratiam consequi non
potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae
generationes hominum pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei, et
pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus
illis te redemptor et amator tuus praetulit, quando tibi hanc gratiam
largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices? Quare
putas praelata es illis omnibus? Nunquid tu fortior, nunquid sapientior,
nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc prae
illis omnibus specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot
sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt? et tamen universi
relicti et abjecti perierunt. Tu sola prae omnibus illis assumpta es, et
quare in te hoc factum sit, nullam praeter gratuitam Salvatoris tui
charitatem, causam invenire potes. Elegit ergo et praeelegit te sponsus
tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus tuus. Elegit te in omnibus, et
assumpsit te ex omnibus, et amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit
te, ut memoriale ejus semper esset apud te, voluit te participem esse in
nomine, participem in nominis veritate, quoniam unxit te illo (quo et
ipse unctus erat) oleo laetitiae, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo
dicitur Christianus.
ANIMA. Multum, fateor, collatum est mihi, sed quaeso te, si ut (asseris)
ego jam assumpta sum, quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi
necdum venire possum?
|
|