|
HOMO. Nescis ergo, anima mea, nescis quam foeda prius fuisti, quam
polluta, quam deformis et squalida, discissa et dissipata, omni horrore
et enormitate plena. Et quomodo tam cito in illum pudoris et castitatis
thalamum introduci expetis, nisi prius saltem cura aliqua et studio
exculta ad pristinum decorem repareris? Nam hoc est quod nunc
exspectaris, hoc est quod iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi
subtrahit, et necdum in mutuos amplexus et dulcia oscula te admittit,
quia videlicet nec polluta debet mundum tangere, nec turpem decet
pulchrum videre. Cum autem praeparata et decenter ornata fueris, tunc
demum in illum coelestis sponsi thalamum sine confusione permansura
introibis. Nec te pudebit tunc priscae turpitudinis, cum nihil turpe,
nihil pudore dignum habebis. Prius ergo stude formam tuam excolere,
faciem ornare, habitum componere, maculas tergere, munditiam reparare,
mores corrigere, disciplinam servare, et omnibus tandem in melius
commutatis digno sponso dignam sponsam reddere. Aliquid dicere volo,
unde te magis cautam efficiam, ne pro eo quod electam te audis, aut
elatio tumidam, aut negligentia reddat dissolutam. Nunquam audisti quid
rex Assuerus fecit, quando Vasthi reginam propter insolentiam illius
repudiavit? factum insigne, exemplum utile, periculum grave. Abjecta est
ergo illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de
omni regno suo congregarentur puellae speciosae virgines, et
adducerentur ad civitatem Susan, et traderentur in domum feminarum sub
manu Egei eunuchi, qui erat praepositus et custos mulierum regiarum,
ibique acciperent mundum muliebrem, et caetera ad usum necessaria.
Sicque omnibus abundanter secundum regiam ambitionem suppletu
excolerentur, et ornarentur. Per sex menses oleo myrtino ungerentur, per
alios sex quibusdam pigmentis uterentur, et sic compositae et ornatae,
de triclinio feminarum ad regis cubiculum transirent, ut quae ex omnibus
magis placuisset, illa pro Vasthi in solio regni sederet (Esther. II).
Vide quam multae electae sunt, ut una eligeretur, illa scilicet quae
oculis regis formosior et ornatior caeteris videretur. Ministri regis
multas eligant ad cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima
electio multarum facta est, secundum regis praeceptionem, secunda
electio unius facta est, secundum regis voluntatem. Consideremus ergo si
forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus) negotio valeat adaptari.
Rex, summi regis Filius, venit in hunc mundum (quem ipse creaverat)
desponsare sibi uxorem electam, uxorem unicam, uxorem nuptiis regalibus
dignam. Sed quia hunc Judaea humilitatis forma apparentem recipere
contempsit, abjecta est. Et missi sunt ministri regis, apostoli
videlicet, per totum mundum congregare animas, et adducere ad civitatem
Regis, id est ad sanctam Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum
regiarum, id est sanctarum animarum, quae fecundantur et generant non ad
servitutem, sed ad regnum filios. Quae, quia non ex timore, sed
chararitate Deo serviunt, quasi in libertatem bonorum operum partus
edunt. Multi ergo vocati intrant per fidem Ecclesiam, et ibi sacramenta
Christi quasi quaedam unguenta et antidota ad reparationem, et ad
ornatum animarum praeparata, accipiunt. Sed quia ore veritatis dicitur:
Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX), non omnes, qui ad hunc
cultum sunt admissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sic
student se per ista mundare et excolere, ut cum ad regis praesentiam
introducti fuerint, tales inveniantur, quos ipse magis velit eligere
quam reprobare. Vide ergo ubi posita es, et intelliges quid facere
debes. Posuit enim te sponsus tuus in triclinio, ubi mulieres ornantur,
varia pigmenta et diversas species dedit, cibosque regios, de mensa sua
ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad
refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum
decorem valere potest, tribuit. Cave ergo, ne ad colendam teipsam
negligens sis, ne in novissimo tuo, cum in conspectu sponsi hujus
repraesentata fueris, indigna (quod absit!) ejus consortio inveniaris.
Praepara te sicut decet sponsam Regis, et sponsam Regis coelestis,
sponsam Sponsi immortalis.
ANIMA. Amaricasti iterum me, et perculisti pavore non modico. Nam
quantum ex verbis tuis intelligi datur, mutavi propositum, sed non evasi
periculum. Mutavi propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat vago
instabilique amore, ad unicam dilectionem conversa sum. Non evasi
periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere
studuero, ad fructum hujus dilectionis non pertingo. Superest ergo ut
nunc mihi diligentius edisseras de hoc triclinio in quo mulieres regiae
aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque unguentis
quibus unguntur, et de caeteris omnibus quae ad cultum sive decorem
exhibentur. Ipsius enim dilectione provocor, iis deinceps studium
impendere, sine quibus me video ad dilectionis affectum non posse
pervenire. Atque utinam ego illa una esse merear, cujus decorem atque
ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto electis electior, quae
ad hunc finem studium suum perducet? Quam exiguum jam omnem laborem
reputarem, si ad hunc finem studium meum perducere possem. Quaeso igitur
ut non pigriteris per singula mihi ediscere, quae sint illa remedia
quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia vehementer
illi placere cupio, cujus charitatem erga me tam benignam et amorem tam
jucundum agnosco.
|
|