Pars 15

HOMO. Sic vere necesse est ut facias. Precorque, ut ipse, qui tibi jam voluntatem hoc faciendi tribuit, vires etiam perficiendi tribuere velit. Quaeris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubiculum. Istas duas mansiones propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est regis cubiculum. In triclinio sponsae ad nuptias praeparantur, in cubiculo autem nuptiae celebrantur. Praesens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc sponsae Dei ad futuras nuptias praeparantur. Coelestis Jerusalem quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiae ipsae celebrantur. Post tempora autem ornandi, de triclinio transeunt ad Regis cubiculum, quia post tempora bene operandi veniunt, ut boni operis sui percipiant fructum. Praesens vero Ecclesia triclinium dicitur propter tres ordines fidelium, conjugatorum, continentium, rectorum vel virginum. Videamus deinceps quae sunt unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quae vestimenta ad cultum sponsarum praeparata. Neque hoc praetermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde ornare te possis, quae utique ex te nihil habes, nisi ab illo acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lavacrum regenerationis, in quo sordes praeteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cujus unctione Spiritu sancto liniris. Post haec delibuta et unctione laetitiae perlusa ab mensam venis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam praeteritorum jejuniorum maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus quodammodo juvenescis. Deinde vestimenta bonorum operum induis, et fructu eleemosynarum, cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis, aliisque operibus, pietatis, quasi quodam vario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur aromata virtutum, quarum odor suave spirans omnem illum antiquarum sordium fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari videaris, et magis laeta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi videas faciem tuam, ne quid minus aut aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea? Scis utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per bonam et piam devotionem iterum te ungas. Iterum jejunio diuturno confecta es: iterum lacrymis abluta, et piae devotionis unctione renovata ad refectionem tuam redeas. Vide quam pia dispensatione tibi ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti et restauratur tibi, nusquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat, a quo amaris; non vult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie, negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negabatur. Nunquid tibi gratia bene operandi nulla data est? tamen voluntas bona ipso largiente negata non est. Si magna opera facis; misericorditer sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis salubriter humiliaris. Melius novit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si vis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Forte gratiam vitutum non habes, sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil ergo dispositioni illius praejudicare audeas, sed semper cum timore et reverentia ora eum, ut quemadmodum ipse novit tibi subveniat. Si qua adhuc in te mala permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te (qua ipse voluerit) via ad se perducat. Quid tibi amplius dicam? estne aliquid adhuc quod dicere possumus ad ostendendam dilectionem? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid? Quid dicis? Si tua dicis, aliena non poteris. Si aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecce duo nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora nativitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter divitiis sublimatur, et utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste roboratur, ut ad bonum opus convalescat; utrumque charitas probat, non reprobat. Alter per sapientiam illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. Iste ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen voluit charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua bonitate est) ad bonum nostrum non disponat.