Pars 16

CONFESSIO.

Confiteor tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo vitae meae, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi? (Psal. CXV.) Vis ut diligam te, et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego ut diligam te? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam? Tu es Dominus Deus meus (Psal. XVII). O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quae et caeteris) bona nobis tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis lumen sapientiae tuae infudisti. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis, cautelam in prosperis, et quocunque vertebam me, ubique gratia tua et misericordia praecessit me. Et fecisti promo omnia saepe cum mihi consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti me, quando ivi duxisti me; quando veni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti, Domine Deus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha tua cognoscis sponsum tuum; serva te illi intactam, serva impollutam, serva integram, serva incontaminatam. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es, quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conservare. Semper autem cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis.

ANIMA. Vere fateor merito amor iste singularis dicitur, qui, cum se in multos diffundat, ita tamen unice singulos amplexatur. Vere pulchrum et mirificum bonum, quod commune est omnium, et totum singulorum. Cunctis praesidens, singulos implens, ubique praesens, omnium curam agens, et tamen singulis quasi omnibus providens. Sic certe mihi videtur cum ejus miserationes circa me attendo, quod (si fas est dicere) quodammodo nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat, et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper praesentem se exhibet, semper paratum se offert, quocunque vertero me, non me deserit, ubicunque fuero non recedit, quidquid egero pariter assistit; et quod tandem cunctis actionibus sive cogitationibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, individuus cooperator adsit, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus adhuc a nobis non possit videri, nunquam tamen possit praesentia ejus evitari. Ego autem fateor, diligentius hoc considerans timore pariter et pudore ingenti confundor, quod illum, cui tam vehementer placere cupio, ubique mihi praesentem et omnia mea occulta videntem intueor. O quam multa sunt in me de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus jam magis illi displicere timeo, quam pro iis quae laudanda in me sunt (si qua sunt) placere posse in me confido? O utinam ad modicum ab oculis ejus possem abscondi, donec maculas istas omnes detergerem, et sic demum ante conspectum ejus sine macula immaculata apparerem! Nam quomodo in hac deformitate placere illi potero, quae et mihi quoque in illa vehementer displiceo? O maculae veteres, o maculae foedae et turpes, quid tandiu haeretis? Abite, discedite, et ne praesumatis amplius oculos dilecti mei offendere. Nolite fallere vosmetipsas, non semper mecum (ipso adjuvante) manebitis, quamvis me adhuc pigritante exterminari non potuistis. Ego juravi super vobis quod nec tenebo, nec diligam vos amplius, quia omnino detestor et prorsus abominor turpitudinem vestram. Jamque deinceps, etiamsi possem a Sponso meo non videri, nollem tamen a vobis infici. Quanto magis nunc quia palam ipso sum, et quia plus certe me contristat ejus offensio, quam mea etiam turpitudo. Recedite ergo, in vanum amplius mihi adhaeretis, quia, etiam mecum manentes, meae non estis. Alienas vos a sorte mea judico, et vobiscum deinceps nullam communionem habere volo. Habeo aliud exemplar cui conformari cupio, et ad aliud jugiter respicio, ac quantum possum magis semper ac magis exinde similitudinem traho. Et quo hoc etiam didici, quod vos exterminare debeo, et qualiter hoc faciam jam agnosco.