Pars 17

HOMO. Mira res nobiscum agitur, quam ideo fortassis non miraris, quia necdum quid dicere velim intelligis. Considero namque qualiter a principio nostri sermonis multa quae adversari videbantur dilectioni in medium adduxeris, et quod ex eis semper non infirmata, sed amplius probata sit virtus dilectionis. Dixisti dilectionem singularem pariter et communem esse non posse, sed inde comprobata est amplius mirabilis, quod demonstrata est communis esse et singularis. Dixisti rursum te perfecte non diligi, eo quod ad cultum electam audieras, et adhuc ad thalamum assumptam non vidisti. Sed tamen iterum ostenditur tanto major erga te dilectio, quanto major per ejus patientiam tua exspectatur perfectio. Ad extremum modo dubitare coepisti, an, in hac deformitate tua quam (licet invita) pateris, ab illo posses diligi. Sed quando hoc dubitasti, olim te totam foedam et tamen dilectam fuisse jam non meministi. Si ergo te nunc diligere dignatus est, quando tota turpis, et nihil adhuc decoris habens fuisti, quanto magis nunc diliget te, quando decorari, et priscam turpitudinem deponere jam coepisti? Nam et hoc quoque ad laudem dilectionis ejus pertinet, quod imperfectam diligere dignatur. Et quamvis quaedam adhuc in te videat, quae sibi non placent, diligit tamen hoc ipsum, quod tu quoque ea in temetipsa jam odisse coepisti quae illi displicent. Non enim tam statum quam propositum respicit, nec quid sis, sed quid esse velis, attendit, si tamen tu quantum potes satagis, ut quod adhuc esse non coepisti, esse merearis.

ANIMA. Hoc ultimum interrogationis meae benigne, ut suscipias, quaeso, quid est illud dulce, quod in ejus recordatione aliquando me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere, ut jam tota quodammodo a memetipsa abalienari, et nescio quo abstrahi incipiam. Subito enim innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur, jamque alibi (nescio ubi) me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit, et tamen illud semper retinere, et nunquam perdere toto adnisu laboro. Luctatur quodammodo delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quod semper amplecti desiderat, et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens. Nunquid ille est dilectus meus? Quaeso, dic mihi, ut sciam an ille est, ut si denuo ad me venerit, obsecrem eum ne recedat, sed semper permaneat.