SOLILOQUIUM DE ARRHA ANIMAE. Interlocutores sunt homo et anima. Pars 1.

HOMO. Loquar secreto animae meae, et amica confabulatione exigam ab ea quod scire cupio. Nemo alienus admittetur, sed aperta conscientia soli verba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit occulta quaerere, nec illi pudor vera respondere.

Dic mihi, quaeso, anima mea, quid est quod super omnia diligis? Ego scio, quod vita tua dilectio est et scio quod sine dilectione esse non potes. Sed velim mihi sine verecundia confitearis, quid inter omnia diligendum elegeris? Dicam adhuc, ut manifestius intelligas quid te interrogem. Aspice mundum, et omnia quae in eo sunt; multas ibi species pulchras et illecebrosas invenies, quae humanos affectus illiciunt, et secundum varias utentium delectationes ad fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et vestes fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti pene singula, experta plurima. Multa jam te vidisse recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui velis? Certus enim sum, quod aut horum quae videntur aliquid amas, aut si jam postposuisti universa haec, aliud habes quae prae omnibus his diligas.

ANIMA. Sicut amare non possum quod nunquam vidi, sic de his omnibus quae videntur, nihil adhuc amare non potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit nondum inveni. Multis enim jam experimentis didici fallacem esse, et fugacem amorem hujus saeculi, quem semper, vel cum perit id quod mihi elegeram perdere, vel cum aliud, quod magis placeat, supervenerit, cogor commutare; sic adhuc desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec verum amorem invenio.