|
HOMO. Gaudeo quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo
quod in amore aeternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de
exsilio patriam faceres; nunc vero, quia in exsilio erras, ad viam
revocanda es. De exsilio patriam faceres, si in ista vita transitoria
aeternum amorem habere velles. Nunc vero in exsilio erras, quia dum
traheris per concupiscentiam temporalium, amorem non invenis aeternorum.
Sed magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum
didicisti mutare in melius, quia sic ab omni temporalium amore avelli
poteris, si major tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius
amplectaris.
ANIMA. Quomodo potest demonstrari, quod videri non potest? quod autem
videri non potest, quomodo potest diligi? Certe si in rebus
temporalibus, et quae videri possunt, verus et permanens amor non est,
amari autem non potest, quod non potest videri, aeterna miseria semper
viventem sequitur, si semper permanens amor non invenitur. Nemo enim
sine amore esse beatus potest, quia vel in hoc solo miserum esse
constat, quod non diligit id quod est. Imo vero quis illum non dico
beatum, sed vel hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis
pacem respuens, solitaria quadam et misera dilectione se solum amaret?
Necesse est igitur, ut aut eorum quae videntur amorem approbes, aut si
hunc tollis, alia quae salubrius atque jucundius amentur, demonstres.
|
|