|
HOMO. Si temporalia ista et visibilia idcirco amari debere existimas,
quia illis quemdam sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam
potius non diligis, quae specie tua omnino visibilium decorem et
pulchritudinem vincis? O si teipsam aspiceres! O si faciem tuam videres,
agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid extra te
amore tuo dignum existimabas!
ANIMA. Oculus cuncta videt, seipsum non videt, et eo lumine, quo reliqua
cernimus, ipsam, in qua positum est lumen, faciem nostram non videmus.
Alienis indiciis discunt homines facies suas, et speciem vultus sui
audiendo saepius quam videndo cognoscunt, nisi forte quoddam alterius
generis speculum afferas, in quo faciem cordis mei cognoscam et diligam,
quasi et illum non rectissime insipientem quisque diceret, qui ad
pascendum amorem suum similitudinem vultus sui jugiter in speculo
consideraret. Ego igitur quia faciem meam et speciem vultus mei qualis
sit, contemplari nequeo, facilius in ea, quae foris admiranda videntur,
affectum dilectionis meae extendo. Praesertim quia amor nunquam
solitarius esse patitur, et in hoc ipso jam quodammodo amor esse, si
desint in alterum parilitatis consortem vim dilectionis non diffundit.
|
|