Pars 4

HOMO. Non est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco vis dilectionis exstinguitur, si a rebus abjectis et vilibus appetitus ejus cohibeatur. Ille magis sibi injuriam facit, qui vel inhonesta vel certe ea, quae amore suo digna non sunt, in societatem dilectionis admittit. Primum igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognoverit dignitatem suam (ne injuriam faciat amori suo) abjectiora se non amet. Nam et ea, quae per se considerata, pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt. Et sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea, quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem, pulchritudinis coaequare. Non vis habere anima amorem solitarium, noli tamen habere prostitutum. Quaeris unicum, quaere et unice electum. Scis quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quaerit ut ardeat. Sed cave ne id injicias, quod fumum potius aut fetorem ministrat. Ea vis amoris est, ut talem esse necesse sit, quale illud est quod amas, et qui per affectum conjungeris, in ipsius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non est tibi invisibilis facies tua. Oculus tuus nihil bene videt, si seipsum non videat. Nam cum ad seipsum contemplandum bene perspicuus est, nulla eum foris peregrina similitudo, vel adumbrata veritatis imaginatio fallere potest. Quod si forte interna illa tua visio per negligentiam obscurata est, et temetipsam ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium, sed faciem ejus non vidisti. Ille te vidit, quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem illius videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si eum singularis decor et ultra caeteros admirandus non traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est. Et ideo non times, neque erubescis illi injuriam facere, quod singularem ejus amorem contemnis, neque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham, quam dedit; fortassis in ipso munere ejus, quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. In signis est arrha ejus, nobile donum ejus, quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo sapiens magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit, sed majus est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi anima sponsus tuus? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a quo quid magni acceperis, nec invenis te aliquid tale habere aut accepisse, unde gloriari possis. Dicam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice universum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quae in eis sunt, universis, explere non cessant; in hoc circuitus temporum annuis innovationibus, et redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo subministrat. Quis ergo putas hoc instituit? quis istud naturae praecepit ut sic uno consensu tibi serviat? beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis. Donum in manifesto est, largitor occultus. Et tamen ipsa te ratio dubitare non sinit hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille est, multum tibi contulit, qui hoc totum et tantum tibi dedit multum diligendus est, qui tantum dare potuit et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque perversum tam diligentem non redamare. Vide ergo, o anima imprudens et temeraria, vide quid agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subjectus est, et tu non dico totum mundum, sed nescio quid vix aliquam mundi portiunculam, quod nec specie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non aspernaris. Certe si haec diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, ut beneficia Domini. Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas. Cave, o anima, ne (quod absit!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non rependis. Aut dona illius (si potes) respue, vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum, dilige te propter illum, dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, dilige te quod diligeris ab illo. Dilige in donis illius, quod data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige, dona illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora castitate, jucunda dulcedine, stabili aeternitate.

ANIMA. Verba tua inflammaverunt me, concepi ardorem, et aestuo intus. Quamvis enim nondum viderim hunc, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen (fateor) sermonis tui dulcedine et exhortationis suavitate ad amorem ejus accendis. Cogor siquidem rationibus tuis illum super omnia diligere, a quo me video omnia in pignus dilectionis accepisse. Verumtamen adhuc unum superest, quod apud me valde felicitatem hujus amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut caetera) manus tuae consolationis abstergat.