|
HOMO. Fiducialiter tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod jure
displicere debeat, et tamen ne magis videar credulitatem tuam fallere,
quam veritati testimonium perhibere, volo ut mihi quod te movet aperias,
ut meis iterum rationibus confirmata amplius in ejus desiderio
convalescas.
ANIMA. Meminisse te volo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (cum
tu probabilem et honestum amorem commendares) dixeris non solum unicum.
sed et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et
solum diligendo constitutum, eo quod perfecte laudabilis amor non sit,
si vel alter cum solo diligitur, vel qui summe diligendus non est, solus
amatur. Ecce igitur ego unice electum et unice dilectum diligo. Sed hanc
hujus dilectionis meae injuriam patior, quod solum diligens sola non
amor. Nam hanc dilectionis ejus arrham, quam mihi objicis, quot sint,
vel certe quales, cum quibus haec mihi communis est, tu ipse agnoscis.
Quo igitur de privilegio singularis amoris potero gloriari, quae hoc,
quod tam magnum asseris, non dicam cum bestialibus, sed et cum ipsis
bestiis commune accepi? Quid mihi lux solis amplius confert, quam
reptilibus et vermibus terrae? Omnia similiter vivunt, omnia spirant,
idem pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum? quid hoc tam
singulare? vides certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter
diligendum probas, si non et ipsum quoque vel in aliquo singulariter
dilexisse demonstras. Magna quidem fateor haec et singulari amore digna
forent, si singulariter data fuissent.
|
|