|
HOMO. Non mihi displicere potest haec diligentia tua, quia in hoc patet,
quod perfecte amare desideras, quoniam causam perfecti amoris tam
diligenter investigas. Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio,
ut et tam optimi amorem ab hac, pro qua causaris, injuria defendam, et
simul te, ne qua ab illius dilectione suspicione vacilles, ad integrum
restituam. Tria quaedam sunt, in quibus id quod te movet, invenias.
Discerne quae dona a sponso tuo accepisti; alia enim communiter, alia
specialiter, alia singulariter data sunt. Communiter data sunt, quae
omnibus propter te tecum serviunt. Specialiter data sunt, quae multis
nec tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data
sunt, quae tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid ideo minus te
diligit, quia quaedam dona sua tecum simul omnibus concessit? Nunquid
feliciorem te fecisset, si tibi soli mundum dedisset? Ecce non sunt
creati homines super terram, non sunt bestiae, sola divitias mundi
possides, ubi igitur illa grata et utilis societas humanae
conversationis? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus nunc frueris? vide
igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod haec ad solamen tuum
tecum creavit. Si mundus iste, et haec omnia tibi serviunt, quomodo
etiam omnia ad obsequium tuum facta non sunt? Nunquid paterfamilias
solus panem suum comedit? nunquid solus potum suum bibit? nunquid solus
vestimentis suis induitur? nunquid solus calefit igne suo? nunquid solus
habitat in domo sua? Totum tamen non immerito ejus dicitur, quidquid
habent ii, qui ei vel per dilectionem, vel per subjectionem famulantur.
Sive igitur illa, quae tibi serviunt, sive illa, quae tibi servientibus
necessaria sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt.
ANIMA. Quod me movebat, praecidisti potius quam eradicasti. Ego namque
hoc querebar, quod unice diligens, unice dilecta non sum, quia pignus
amoris mei aliis aeque video esse concessum. Tuae vero rationes hoc
persuaserunt, ut illa quoque singulariter mihi donata crederem, quae in
usum servientium mihi communiter data viderem. In quo te convenienter
satis, sed non sufficienter de hoc, quod me movebat, locutum esse
confiteor; hinc enim doceor omnia, quibus vita irrationalium fovetur,
meae potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quae
iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Privilegium tamen singularis
amoris exinde non astruitur, quia haec non soli mihi, sed cunctis
similiter hominibus, multis vero amplius subjecta esse noscuntur. In iis
ergo omnibus, quae communiter usui hominum concessa sunt, et si quidem
non juste amplius aliquid sibi vindicent, errant qui suae ditioni
quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor
Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non
autem ad invicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem
singularis amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse
societatem hominum, cum tam mea illis, quam illorum mihi concessa sint,
nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non solum
me laedit amissa gloria singularitatis, sed et vilitas participationis.
Quot enim increduli, quot scelesti, quot impuri sunt, qui in hac
societate similiter gloriari possunt?
|
|