Pars 7

HOMO. Non te conturbare debet, quod in usu rerum temporalium eadem bonis et malis est participatio, nec idcirco eos similiter a Deo amari existimes, quia his omnibus tecum similiter communicare vides. Nam sicut bestiae non propter se, sed propter hominem creatae sunt, ita mali homines non propter se, sed propter bonos vivunt. Et sicut vita eorum utilitati bonorum deservit, sic omne, quo vita illorum alitur, dubium non est quin additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos vivere permittuntur, ut societas illorum, bonorum vitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quae mali communicare non possunt, bona quaerere, et iniquitate sua cogunt arctius virtutem amare. Postremo, ut dum illos divina gratia destitutos vident per quaelibet abrupta vitiorum ruere, discant quantas pro sua salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem divinae dispensationis ad nostrae salutis augmentum et glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in vita bestiarum dicimus summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in vita malorum hominum discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac malis ista concedi debuerunt, quia aliter boni potiora sibi servari non crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse viderent. Nihil igitur amplius de societate aut felicitate malorum conqueraris, nec ideo in privilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et dominio rerum transeuntium socios habes, quia etiam in hoc, sicut jam diximus, saluti tuae proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari possunt. Quid autem de societate bonorum dicam? Nam hoc solum nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponsi tui gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris. Quapropter reminisci te volo illius (quam superius in assertionem attuli) sententiae, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de quo illic agebatur atque igitur comprobandum, judicasti. Replico igitur nunc eam, ut diligentius coram te discutiam; utrumne aliquid nobis ad id quod demonstrare nitimur confirmandum, ejus veritas astipuletur. Dixi enim etiam societatem hominum dono tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen vivendi capias, ne quadam solitaria et inerti vita destituta contabescas. Sicut igitur vita malorum tibi est exercitium, sic solamen est vita bonorum, qui certe tales sunt, quos nec felicitatis, tuae participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si vere bonos diligis, quidquid illis beneficii impenditur, inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te vel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suavitatis ampliatur. Spiritualis namque amor tunc melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec participatione plurium minuitur, cujus fructus unus et idem totus in singulis reperitur. Nihil igitur privilegio singularis amoris tui societas bonorum praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te, ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non autem timeas animum illius in amorem plurium quasi per affectum distrahi, et idcirco minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et divisus videatur in cunctos. Sic singulis adest quasi omnibus, quia nec alium nec majorem dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunctorum participatione singulos amaret. Ergo omnes unum unice diligant, ut omnes ab uno unice diligantur, quia nec alius praeter unum unice ab omnibus diligendus est, nec alius praeter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi unum diligant, ut unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen privatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec divisus, communis et singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione decrescens, nec usu deficiens, nec tempore veterascens, antiquus et novus, affectu desiderabilis, experientia dulcis, fructu aeternus, jucunditate plenus, reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.

ANIMA. Satis jucundae mihi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde jam incipio ardentius hujus amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidire. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse non dubitabo. Hoc autem est, si quomodo demonstrari possit, qualiter iste sponsus castitatis singulis quos diligit quasi omnibus affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem dubitare non potero, si hoc in effectu verum esse cognosco.