Pars 8

HOMO. O anima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse judicas, si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc tuae petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex devotione potius nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque providit tibi optimus amator tuus, ne nihil esset, in quo singulariter de ipso gloriari possis sed sicut communia et specialia dedit, sic et singularia tribuit. Communia quidem sunt ea, quae in usum universorum veniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia vero, ut ea, quae non omnibus, sed quasi quidam societati concessa sunt, sicut est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut ea, quae unicuique propria impertita sunt, sicut Petro principatus in apostolis, Paulo apostolatus in gentibus, Joanni privilegium amoris. Considera ergo anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus iis te dilexit, quae vel cummuniter tecum omnibus, vel specialiter quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis gratiae dono praetulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es. Et ne parum tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es, quanti boni sunt, qui minus te acceperunt? Sed quia pro desiderio singularis amoris ad ea potius, quae singulariter data sunt niti te video, quamvis multa adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod jam dictum est sufficere volo. Nolo tamen, ut parum existimes vel in tantis, vel cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos vero, ut quae condita sunt universa, subjectos. Vidisti igitur, o anima mea, quanta sunt in quibus dilecta es, vidisti quales sunt cum quibus dilecta es, nunc prae quibus dilecta sis considera, quantum potes. Tibi loquor, anima mea, tu nosti quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias vel de iis quae non accepisti praesumere, vel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi haec dedit! Nam et ipse idcirco haec tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas, et nunquam ab ejus amore oblivione tepescas. Primum cogita anima mea, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc ejus dono acceperis. Donum ergo ejus erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quo tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas, nihil dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis accepisti ab eo ut fieres. Cui ergo praelata es in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut fieret accepit? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere; non poterat qui non erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo, qui non est, amplius accepisset. Quare ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse voluisti me? Et plus dilexisti me omnibus iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me (cum hoc mihi dares) praetulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare noluisti. O anima mea, nunquid aliquid dicimus, cum hoc Deo nostro dicimus? Deo nostro a quo facti sumus, facti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti non sunt, amplius accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum dicimus cum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliviscamur eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod quantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea, omnibus te praelatam aspice, quos tale et tam excellens existendi bonum vides non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; voluit ad se trahere per similitudinem quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchrum esse; dedit et vivere, ut praecellamus et iis quae non sunt per essentiam, et iis quae inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae inanimata, per vitam. Magno debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim Deus etiam aliis creaturis suis dedisse vitam, sed amplius in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum invenit in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut jam nunc merito plus diligat te.

ANIMA. Quanto plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quaeso, et quae sequuntur narrato.