SUMMA SENTENTIARUM SEPTEM TRACTATIBUS DISTINCTA.


PRAEFATIO.

De fide et spe quae in nobis est, omni poscenti rationem reddere, ut ait Petrus in Epistola sua, parati esse debemus cum modestia et timore (I Petr. III). Itaque, ut pariter servetur modestia in sermone, timor in assertione, profanas verborum novitates, ut Apostolus praecipit, vitemus (I Tim. VI); et in nullam partem praecipiti assertione declinemus. Melius est enim non eloqui (ubi sine periculo non erratur) magna, quam definire contraria. Sed ubicunque possumus auctoritatum vestigia sequamur, ubi vero certa deest auctoritas, his potissimum assentire studeamus, qui maxime auctoribus accedunt; et non de sensu suo praesumentes, scripturas ex pietate interpretantur. Scriptura enim sancta, ut ait beatus Augustinus, altitudine superbos irridet, profunditate attentos tenet; magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate. Si qua igitur obscura nobis occurrerint, sit nostri propositi primum ad auctoritates confugere; deinde quid nostri temporis sapientes de illis sentiant in medium conferre; et cur potius hos quam illos imitari placeat (et ratione et auctoritate simul concurrentibus) pro facultate nostra in lucem ponere.