|
Et quoniam fide (tanquam mensura rectitudinis) omnia moderanda sunt, ne
quid ut superfluum diffluat, dicente Apostolo: Unicuique Deus divisit
mensuram fidei (Rom. XII); de ea in primis est videndum quid sit, et
quas partes habeat. Fides, ut ait Apostolus, est substantia rerum
sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Substantia rerum
sperandarum quia per fidem in nobis subsistunt speranda. Speranda vocat
bona illa aeterna quae desideramus, ut sunt immortalitas, et caetera
quae in nobis per fidem jam subsistunt, in futuro per experientiam.
Argumentum non apparentium, id est probatio; quia si quis dubitat inde,
non possunt aliquando probari humana ratione. Ut si quis quaereret unde
scis partum virginis, futurum etiam statum electorum: non habeo aliud
argumentum, nisi quod credo indubitanter quod prophetae et alii qui per
Spiritum sanctum locuti sunt, super illis dixerant, quos Deus nullo modo
falleret, cum in eis loqueretur et miracula faceret. Et cum ex magna
parte videam completa quae dixerunt, caetera non dubito complenda quae
restant. Est itaque fides substantia rerum sperandarum, quantum ad nos;
argumentum non apparentium, quantum ad alios. Sed hac diffinitione magis
ostenditur effectus fidei quam quid ipsa sit; nec etiam omnes partes
fidei comprehendit, cum speranda non praeterita, sed futura tantum
contineat: Quare sic diffiniri potest. Fides est voluntaria certitudo
absentium supra opinionem et infra scientiam constituta. Voluntaria;
quia non cogitur, absentium, id est sensibus corporis non subjacentium;
supra opinionem, quia plus est credere quam opinari; infra scientiam,
quia minus est credere quam scire. Ideo enim credimus, ut aliquando
sciamus.
|
|