|
Modo considerandum est quod illa nomina quae ad unitatem divinae
substantiae pertinent, per determinationes quandoque etiam sine
determinatione accipiuntur in personarum distinctione, ut sapientia
bonitas, ad substantiam enim referuntur; quia tres personae sunt una
substantia, una sapientia, una bonitas. Sed tamen cum dicitur sapientia
Patris, ad Filium tantum; bonitas Patris et Filii, ad Spiritum sanctum.
Similiter spiritus, charitas; tota enim Trinitas unus spiritus, una
charitas. Sed cum additur sanctus, cum etiam dicitur charitas Patris et
Filii, solummodo ad Spiritum sanctum referuntur. Pater enim est
spiritus, Pater etiam sanctus, sed non Spiritus sanctus. Solent etiam
sine appositis determinationibus personas significare haec nomina, ut
per sapientiam intelligatur Filius, ut in Proverbiis Salomonis
saepissime, per bonitatem Spiritus sanctus. Hoc etiam nomine spiritus
usus est Hieronymus in significatione personarum, sic dicens in psalmo
confessionis. Tres spiritus postulat David, dicens: Spiritu principali
confirma me; spiritum rectum innova in visceribus meis; Spiritum sanctum
tuum ne auferas a me (Psal. L). Qui sunt isti tres spiritus? Principalis
spiritus Pater est; rectus Spiritus, Filius; Spiritus sanctus, Spiritus
sanctus. Ecce quod Hieronymus dicit tres spiritus, id est tres personas.
Augustinus quoque in libro De doctrina Christiana tres res dixit ad
pluralitatem personarum respicientes; ait quippe sic: Res aliae sunt
quibus fruendum est, aliae quibus utendum. Illae quibus fruendum est nos
beatos faciunt. Illis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem
adjuvamur. Si redire in patriam volumus, utendum est mundo non fruendum.
Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Eademque Trinitas una quaedam res est, communisque omnibus fruentibus
ea. Frui autem est amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Patet
itaque quod eadem nomina modo ad unitatem substantiae, modo ad
pluralitatem personarum significandam ponuntur. Similiter haec nomina
potentia, sapientia, bonitas, nomina substantiae sunt, et singulis
personis aequaliter conveniunt; et tamen saepissime in sacra Scriptura
per potentiam Pater, per sapientiam Filius, per bonitatem Spiritus
sanctus intelligitur. Et quare hoc fiat, bonum est quaerenti
satisfacere. Cum haec nomina, Pater, Filius, Spiritus sanctus, translata
sint a creaturis ad ipsum Creatorem, ne videantur quod in nobis
significant in Deo significare, attribuitur Patri potentia, Filio
sapientia. In hominibus enim pater est prior filio, filius patre
posterior; et ex antiquitate in patre defectus; ex posteritate in filio
imperfectio sensus solet notari. Attribuitur ergo Patri potentia, ne
videatur prior Filio, et inde impotentior; Filio sapientia, ne videatur
posterior, et inde minus sapiens Patre vel inferior. Nec dicitur Filius
sapientia, ideo quod ipse solus sit sapiens, cum tota Trinitas una sit
sapientia; nec Pater potentia quod ipse solus sit potens cum tota
Trinitas sit una omnipotentia; sed ibi magis dicendum fuit ubi plus
dubitari potuit. Unde dicitur: Credo in Deum Patrem omnipotentem.
Spiritus etiam solet poni ad rigorem significandum, et crudelem solet
denotare; et ideo bonitas vel benignitas frequentius appellatur. Hic
oritur quaestio difficilis, si in Deo tres personae dicuntur esse quia
potens, sapiens et benignus est, quare non potius quatuor vel quinque,
vel multo plures, cum sit fortis, justus, misericors, pius et caetera?
Ad quod dici potest quod quaecunque dicuntur de Deo, et creduntur
veraciter in Deo, ad haec tria referuntur. Si enim fortis dicitur
incorruptus, incommutabilis, et similia, totum hoc potentiae est. Si
providus, inspector, intelligens, totum hoc sapientiae est. Si pius,
mansuetus, misericors, totum hoc bonitatis est. Et in his tribus summa
perfectio est. Ubi enim concurrunt ista tria, posse, scire, velle (quod
benignitatis est) nihil deest. Si aliquod horum tollas, non est summa
perfectio. Est ergo Trinitas perfecta, quae non potest minui, nec potest
augeri. In creaturis hujus sanctae et individuae Trinitatis signa
apparent. Signum potentiae est rerum immensitas: sapientiae pulchritudo;
bonitatis utilitas. Et ita per haec quae foris sunt, invisibilia Dei
cognoscuntur a creatura rationali. Sicut nomina substantia, de quibus
prius diximus, dicuntur de singulis personis; similiter illa nomina quae
respectu creaturae competunt Deo temporaliter, velut haec nomina,
Dominus creator, miserator. Ut enim Augustinus ait in libro De
Trinitate: Non ante fuit Dominus, quam ejus esset servus. Itaque
temporaliter coepit esse Dominus; quoniam creatura in tempore facta
coepit ei subservire. Similiter coepit Deus esse creator in tempore ex
quo fecit creaturam. Non enim creavit eam ab aeterno, nec creatori est
coaeterna. Et cum Pater sit Dominus et creator, et Filius similiter, et
Spiritus sanctus: non tamen tres Domini sed unus Dominus, non tres
creatores sed unus. Quod aliqua dicantur de Deo temporaliter et sine
ejus mutatione, Augustinus ostendit per similitudinem rei quae incipit
esse pretium sine sui mutatione, in libro quarto De Trinitate. Nummus
cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse
coepit pretium, neque cum dicitur pignus, et si qua sunt similia. Si
ergo nummus nulla sui mutatione potest relative dici, quanto magis de
immutabili substantia Dei accipiendum est, ut, quamvis temporaliter
incipiat dici, non tamen substantiae Dei aliquid accidisse dicatur, sed
illi creaturae ad quam dicitur. Quod ergo incipit temporaliter dici quod
ante non dicebatur, manifestum est relative dici; non secundum accidens
quod ei acciderit, sed secundum accidens ejus ad quod dicitur: Patet
itaque quod Deus ex tempore est Dominus et creator; et tamen verum est,
Dominus omnium est ab aeterno, et creator ab aeterno; sed non ab aeterno
Dominus, nec ab aeterno est creator. Nec mirum videri debet quod aliquid
dicitur ei ex tempore competere. Nam assumpsisse carnem ex tempore
convenit ei; et hoc nomen Christus ex tempore convenit Filio Dei,
Christus tamen ab aeterno est.
|
|