CAP. XI. De personarum appropriatis.

Quaerendum est utrum proprietates illae quibus distinguuntur personae, sint ipsae personae. Quod personae distinguantur per proprietates, habetur in illa auctoritate, in essentia unitas; et in personis proprietas; et in alias multis auctoritatibus. Quidam tamen voluerunt dicere quod proprietates illae non essent ipsae personae, opponentes illud: si per eas discernuntur personae, quomodo sunt ipsae personae? Quos auctoritas et ratio confutat. Dicit enim Augustinus. Quidquid in Deo est, Deus est. Ergo proprietas Patris Deus est; quia proprietas Patris est ipse Pater. Non tamen dicetur ita simpliciter, proprietas est Deus vel Pater; sed proprietas Patris; sicut non dicitur voluntas est Deus ita absolute; sed voluntas Dei est Deus. Quid est enim proprietas Patris, proprietas Filii, proprietas Spiritus sancti, nisi istae personae inter se discretae et distinctae? Hieronymus ad Damasum papam de explanatione fidei: Confundentes Arium unam eamdemque substantiam Trinitatis dicimus: Impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Item: Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est subsistentias confitemur. Ecce quod Hieronymus dicit proprietates, id est personas. Ideo Deus simplex dicitur sive non amittendo quod habet; seu quia aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est. Ratione etiam potest eis obviari hoc modo. Si tres proprietates vel relationes in Deo sunt quae non sunt ipsa divina substantia, apparet non fuisse solam ab aeterno divinam substantiam, quae Trinitas est. Sed sola Trinitas est ab aeterno quae unus Deus est; fateamur igitur tres personas, vel tres illarum proprietates unum Deum, unam essentiam et unam divinam substantiam: illas tres personas esse vel illas proprietates. Quod quamvis longe sit a sensibus nostris et ab humana ratione, indubitanter tamen credi oportet, ut enim ait Gregorius: Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum; id est in ea parte in qua humana ratio praebet experimentum. Non enim fides est contra rationem, sed supra rationem. Et ideo qui nil credere vult nisi quod ratione comprehendit, ut philosophi, non habet meritum fides ejus; sed qui illud quod rationi non est contrarium, et tamen est supra rationem credit. Unde Apostolus: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo verbum fidei (Rom. X), prope quia non est contrarium rationi, sed supra rationem. Quid sit proprium Patris, supra assignatum est; scilicet esse ingenitum; quod est esse Patrem. Nec turbet quod Augustinus dicit: Non est idem ingenitum dicere, quod Patrem dicere; quia Pater dicitur ad Filium, sed ingenitus nullam relationem notat. Et ideo non est idem dicere Patrem esse ingenitum et esse Patrem; sed idem in sancta Trinitate est esse ingenitum et esse Patrem; sicuti idem est esse sapientiam Patris, et esse Filium ejus, et esse verbum Patris. Sed tamen illud nomen Filius notat relationem, et non illud, scilicet verbum vel sapientia. Augustinus in libro De Trinitate. Non est idem ingenitum dicere quod est Patrem dicere; quia, etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet eum ingenitum dicere; quia nec ideo quisque Pater, quia ingenitus, nec ingenitus ideo, quia Pater. Ideo non ad aliquid, sed ad se ingenitus dicitur. Genitus vero dici non potest nisi ad aliquid. Ideo quippe Filius, quia genitus; et quia Filius utique genitus. Sicut autem Filius ad Patrem, sic genitus ad genitorem; et sicut Pater ad Filium, sic genitor ad genitum. In hoc loco notandum est quod cum Filius sit sapientia a Patre genita, et Pater sit sapiens sapientia sua; utrum Pater sit sapiens sapientia a se genita. Augustinus dicit hoc non esse concedendum. Si enim esset sapiens sapientia genita ex se (cum ei sit esse quod sapientem esse) jam Pater a Filio haberet esse, non Filius a Patre. Non est ergo Pater sapiens sapientia genita ex se; sed sapientia ingenita, quae ipse est. Pater enim est sapientia ingenita. Si opponitur: cum Pater sit sapiens, vel sapientia genita ex se vel alia. Non est verum. Quia una sapientia tota est Trinitas; sed in Patre ingenita, in Filio genita. Sicut dicitur Filius est Deus de Deo, lumen de lumine, principium de principio; Pater non est Deus de Deo, principium de principio: ergo alius et aliud. Non est verum; quia unus Deus cum Filio, et unum principium omnium creaturarum. Pater enim principium Filii, quia de eo Filius; Pater et Filius principium Spiritus sancti; tota Trinitas unum principium omnium creaturarum. Similiter, licet Pater non sit sapiens sapientia genita ex se; non tamen est alia sapientia sapiens. Augustinus De Trinitate: Si solus Filius intelligit Patri et sibi et Spiritui sancto, illud consequitur ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio; nec sapientia sapientiam de se genuit, si ea sapientia Pater dicatur esse sapiens quam genuit; ubi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest. Ac per hoc patet si Pater sibi non intelligit, et Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et illi essentia quod sapientia, non Filius a Patre (quod verum est), sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod falsum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea quae ipsa est sapientia, et Filius sapientia Patris.

Solet a quibusdam talis fieri quaestio. Deus Pater genuit Deum Filium, et ita Deus genuit Deum, quod sane potest concedi. Legitur enim de Filio: Deus de Deo, lumen de lumine. Si vero quaeratur, quia Deus genuit Deum, an se an alium? Neutrum est concedendum. Quod non genuit alium Deum, manifestum est, quia non est Deus, nisi unus. Quod non sit concedendum, Deus genuit se, Augustinus ostendit in libro De Trinitate, dicens: Qui putat hujus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit; eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis. Nulla enim res est omnino quae seipsam gignat; et ideo non debet dici, Deus genuit se. Non enim divina substantia genuit seipsam nec etiam aliam divinam substantiam; sed persona Patris genuit personam Filii. Praeterea sciendum est quod sicut Trinitas inseparabilis est, ita inseparabiliter operatur.

Quidquid enim operatur Pater, hoc idem Filius et Spiritus sanctus operantur. Opponitur: Soli filio convenit assumpsisse carnem, sed hoc est quaedam operatio: igitur aliquid operatur Filius quod non Pater, quod non Spiritus sanctus. Ad quod dicitur quod licet inseparabiliter operentur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tamen aliquid convenit uni quod non aliis. Quod per similitudinem ostendunt sancti. In radio namque solis sicut inseparabiliter adjunguntur splendor et calor; tamen splendor illuminat, calor exsiccat, nec calor illuminat, nec splendor exsiccat. Similiter in sancta Trinitate, tota Trinitas operata est incarnationem Filii. Tota enim Trinitas operata est, ut homo ille esset et ut verbo uniretur; sed non ut toti Trinitati uniretur. Ergo illa operatio non magis Filii quam Patris; sed unio Filii et non Patris, sicut solius Patris vox de nube audita est: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III), et caetera. Si enim esset vox Filii vel Spiritus sancti, falsum esset: Hic est Filius meus. Non est enim Filius, sui ipsius vel Spiritus sancti Filius. Et tamen tota Trinitas operata est vocem illam, sed soli Patri convenit, quia solus Pater per eam significatus est. Sicut etiam solus Spiritus sanctus in columba apparuit, cum tota Trinitas eam operata sit. Sed solus Spiritus sanctus in ea apparuit, quia ipse solus per eam significatus est. Quaeritur an aliter Spiritus sanctus fuerit in columba illa quam in aliis creaturis. Respondetur: non aliter quantum ad praesentiam vel essentiam divinitatis, sicut jam diximus, quae est in omnibus creaturis et aequaliter; sed quantum ad significationem aliter.