CAP. XII.De praescientia et praedestinatione.

Cum omnium quae operatur Trinitas praescientia ejus, dispositio et voluntas, actum praecedat, oboritur investigatio de praescientia Dei et de providentia, de praedestinatione et voluntate et potestate. Et est sciendum quod sapientia Dei propter diversos affectus pluribus appellatur nominibus, ut sunt: scientia, providentia, scientia, praedestinatio, dispositio. Scientia est existentium, praescientia futurorum, providentia gubernandorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum. De praescientia solet quaeri utrum ipsa sit causa rerum, vel ipsae res causa praescientiae. Sed ut Boetius in libro De cons. philos. ostendit, neutrum est concedendum. Si enim quia praesciantur a Deo, ideo essent (cum et mala praesciantur) jam esset praescientia causa malorum, quod penitus caret ratione. Item si res quia futurae sunt, ideo praesciuntur a Deo; tunc quod temporale est, causa est ejus quod aeternum est. Origenes tamen super Epistolam ad Romanos dicit: Non propterea aliquid erit, quia id Deus scit futurum; sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Quod sic potest exponi quia futurum est, id est quod futurum est, ut ibi non notetur causa. Sicut enim Isaias praedixit caecitatem Judaeorum futuram, dicens: Dedit eis oculos, ut non videant (Isa. VI); nec tamen ideo facta est quia ille praedixit; sed quod futurum erat ille praedixit. Ita Deus ab aeterno praescivit caecitatem illam, sed non ideo facta est quia praescivit; sed quia futura erat eam praescivit; quem nihil potest latere. Praescientia improprie dicitur in Deo. Apud eum namque nihil futurum, nihil praeteritum; in eo nec prius est nec posterius. Sed quantum ad res quae nobis futurae sunt, dicimus eum futura praescire; quod quantum ad eum est, est ea tanquam praesentia scire. Dicit auctoritas quod ejus scientia non potest augeri nec minui. Non enim plus potest scire qui omnia scit; nec minus, qui non potest oblivisci. Opponitur de hoc quod Hieronymus dicit super Habacuc: Absurdum est, inquit, ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat per momenta singula, quot culices nascantur quotve moriantur; quae pullicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum potentiam ejus etiam ad ima detrudimus, in nosipsos injuriosi simus eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes. Quod quidam ita exponunt: Absurdum est ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat per momenta singula quot culices, etc. Scit quidem quia eum nihil latere potest; sed non per momenta, ut nos qui simul omnia scire non possumus. Alii sic exponunt: Absurdum est ad hoc Dei majestatem, etc. ut sciat quot culices, ita ut habeat inde curam. Non enim Deo cura est de bobus (I Cor. IX), sed de hominibus est cura; quia ad eorum custodiam angelos delegat. Unde: Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII).

Potest et alia difficilis oppositio hic fieri. Est aliquis qui nunquam lecturus est, posset tamen esse ut ipse legeret; quaeritur utrum Deus hunc lecturum sciat, an non. Non possumus dicere quod scit eum lecturum; quia hoc falsum est quod ipse sit lecturus. Augustinus in lib. ad Renatum: Quid quod ipsa exinanitur praescientia si quod praescitur non erit? Quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod futurum non est? Si dixerimus: Non scit eum lecturum; opponitur: Potest esse ut iste legat, quod si esset utique sciretur a Deo, et hoc potest esse; ergo potest esse, ut sciatur a Deo; ergo plus potest scire quam sciat, quod penitus falsum est. Hujus quaestionis solutionem aliorum judicio relinquo. Mihi tamen videtur quod neutra illarum sit concedenda. Si quis enim quaerit, scit hunc lecturum? non dicam: Scit eum lecturum, vel nescit eum lecturum; sed scit eum non esse lecturum. Nunquam enim Deus nescit hoc, vel non scit hoc (cum eum nil lateat) dicendum est. Hoc distat inter praescientiam et praedestinationem; quod praescientia de salvandis et damnandis, praedestinatio de salvandis tantum. De praedestinatis nullus damnari; de reprobis nullus potest salvari. Reprobi sunt praesciti ad mortem; praedestinati praevisi ad vitam. Augustinus De correctione et gratia. In Apocalypsi dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III). Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit; certus est electorum numerus. Idem: Praedestinatus electorum numerus nec potest augeri nec minui. Opponitur quod possit minui; quia omnes damnari possunt. Quicunque enim salvatur, ex gratia salvatur; et quod gratis datur, posset non dari. Similiter probatur quod posset augeri; quia omnes possunt salvari; nisi enim possent salvari, non imputandum esset eis quod damnantur. Solutio: Verum est, non potest augeri numerus praedestinatorum, quia hoc non potest esse, ut aliquis salvetur ita quod non sit praedestinatus. Non potest minui; quia hoc non potest esse, ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Per se enim verum est, iste potest damnari; quod ideo verum est quia posset non esse praedestinatus, sed non est verum, iste praedestinatus potest damnari; quia non potest utrumque esse ut praedestinatus sit et damnetur. Similiter verum est, iste potest salvari; sed non est verum, iste reprobus potest salvari, quia non potest hoc esse ut reprobus sit et salvetur. De praescientia solet opponi: Deus praescivit hunc lecturum, vel aliud hujusmodi; sed potest esse ut ipse non legat: ergo potest non esse quod Deus praescivit; igitur potest falli praescientia Dei. Sed sicut diximus de aliqua re futura si hoc futurum est, scilicet quod iste legat, non potest esse quin illud sit; non enim potest esse ut futurum quid sit et non eveniat, et tamen hoc quod futurum est potest non evenire; quia ita futurum est ut possit non esse vel futurum esse. Similiter si praescitum est, non potest non evenire; quia non potest esse ut praescitum sit et non eveniat; et tamen hoc quod praescitum est, potest non evenire. Quod ideo verum est quia posset non esse praescitum. Nec inde sequitur, ergo potest falli praescientia Dei; qui tunc falleretur si utrumque esset, scilicet et quod praescitum esset evenire, et quod non eveniret. Cum praedestinatio divina sit electio juxta illud Apostoli: Quos elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I); solet quaeri quare hunc elegerit Deus magis quam illum? ut de Jacob et de Esau. Quidam dicunt: Hunc elegit quia talem futurum eum esse praescivit, qui in eum crederet et serviret ei. Sed hoc Augustinus retractat in libro Retractationum, plane ostendens quod si propter opera futura electus esset, jam non ex gratia electio esset. Si enim ex operibus, ut ait Apostolus, jam non est gratia (Rom. XI). Idem in libro De praedestinatione: Non quia futuros tales non esse praescivit ideo elegit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Cum ergo praedestinavit opus suum praescivit. Idem Augustinus super locum illum in Malachia propheta: Jacob dilexi, Esau odio habui (Malac. I), dicit: Cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX). Sed haec voluntas Dei non potest esse injusta. Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum propter originale peccatum unam massam fecerint; tamen inter illos nonnulla est diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiuntur justificatione; et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sunt obstinatione. Sed quid intelligere voluerit nescimus, nisi forte dixerimus tum hoc intellexisse quod supra diximus, tum retractasse. Quidam tamen hanc auctoritatem sic exponere conantur; venit de occultissimis, id est ut merita eorum occultissima fiant. Gillebertus sic: Nisi homo peccasset, nullus damnandorum nasceretur; sed quia peccavit, simul damnandi cum salvandis nascuntur. Salvandi loco eorum qui tunc nascerentur; damnandis nullorum loco, sed ad exercitium et coronam bonorum. Item quaeritur an ab aeterno praedestinatos dilexerit. Ita est. Ergo et Paulum. Sic est. Et aequaliter; quia non dilexit eum plus ab aeterno quam quando persequebatur Ecclesiam Dei; quia quod erat futurum de eo ei erat praesens; et hoc non secundum merita, sed secundum praemia quae ei ab aeterno paravit; et tamen malum ejus odio habebat. Et nota quod omnes tam bonos quam malos secundum naturam aequaliter diligit, quia nihil odit eorum quae fecit (Sap. XI); non tamen aequaliter diligit bonos secundum praemiorum praeparationem, nec malos aequaliter odit secundum poenarum praevisionem. Sed quaeritur utrum Judam dilexerit? Resp. Ita ab aeterno tantum quantum modo secundum naturam; habuit tamen odio, quia talem videbat eum futurum. Et nota quod Judas potuit salvari, nec tamen reprobatus potuit salvari. Disponit Deus tam bona quam mala. Unde quaeritur an omnia tam bona quam mala sint in ejus dispositione? Ita est, dicunt quidam; et habent auctoritatem ab Augustino dicente: Nulla reliquit Deus inordinata. Et alibi: Malarum voluntatum Deus est ordinator. Et iterum: In potestate malorum est malum velle; sed utrum hoc vel illud malitia perficiant in potestate Dei est, dividentis tenebras et ordinantis. Sed alii opponunt. Si Deus mala disponit, tunc mala placent ei; sed hoc est falsum, quia non placent ei mala; sed mala fieri placet ei propter universitatem. Propter hanc oppositionem dicunt quidam quod non disponit mala; sed disponit de malis eliciendo inde aliquid quod prosit bonis: ut de Nerone quod Petro profuit, de Decio quod Laurentio; quia non vult aliquem ita stare otiosum in republica sua quin sibi serviat. Quod tamen servitium quia mala intentione fit; eis sic servientibus malum est.