CAP. XIII. De voluntate Dei.

Nunc de voluntate Dei restat videre. Voluntas Dei prima est causa omnium, et ideo immutabilis. Aliae enim causae mutabiles sunt, quia non sunt primae; et ideo saepe fallunt. Sed haec quia non habet aliam ante se, falli non potest vel mutari. Et quia voluntas Dei prima causa est omnium; cum dicitur hoc ideo est quia Deus voluit, non est quaerendum quare voluit. Primae enim causae nulla est causa. Cum igitur voluntas Dei una sit (quae est ipse Deus, qui unus est) propter effectus tamen diversos dicuntur plures voluntates Dei. Unde Propheta: Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX). Sicut idem Propheta propter diversos effectus misericordiae et justitiae Dei dicit pluraliter: Misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII). Et alibi: Justitiae Domini laetificantes corda (Psal. XVIII). Cum tamen (quantum ad ipsum Deum) una sit misericordia, una sit justitia, quae est hoc quod ipse. Sic et de voluntate. Nam voluntas Dei in sacra Scriptura aliquando accipitur ipsa quae idem est cum Deo, et ipsi coaeterna est; et haec voluntas semper impletur. De hac dicit Apostolus: Voluntati ejus quis resistit? (Rom. IX.) Et alibi: Ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta (Rom. XII). Et potest haec voluntas beneplacitum Dei vel dispositio appellari. Unde Propheta: Quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII); id est, quaecunque disposuit se facturum. Aliquando praeceptio vel prohibitio Dei voluntas Dei dicitur; quia signa sunt divinae voluntatis. Ut signa irae appellantur ira; ita signa dilectionis, dilectio. Et dicitur iratus Deus et ira in eo non est; sed signum tantum quod foris fit quo Deus iratus ostenditur, ira appellatur, ut in Aegyptiis submersis. Ita praeceptio vel prohibitio (quia indicant nobis quid Deus velit ut fiat vel non fiat) voluntas nominantur. De qua Dominus in Evangelio: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI). Et alibi: Qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse frater meus et soror est (Matth. XII). Contra hanc voluntatem multa fiunt. Augustinus in libro De spiritu et littera: Infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt. Sicut praeceptio et prohibitio signa sunt voluntatis divinae, ita et operatio et permissio, et ideo in Scriptura sacra saepe appellantur voluntas Dei. Unde illud Apostoli: Vult omnes salvos fieri (I Tim. II). Quod ita exponit Augustinus in libro De correctione et gratia. Vult omnes salvos fieri; id est nos facit velle. Ecce quod illa quae operatur in nobis voluntas Dei nominatur. Similiter et permissio. Unde illud Apostoli: Quem vult indurat (Rom. IX). Et Augustinus in Enchiridio: Non fit aliquid nisi omnipotens velit fieri; vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum benefacere; etiam sinendo fieri quaecunque fiunt mala. Non enim haec nisi justo judicio sinit; et profecto bonum est omne quod justum est. Habemus itaque quatuor signa divinae voluntatis. Haec sunt praeceptio, prohibitio, operatio, permissio; cum tamen Dei voluntas una et immutabilis permaneat. Quare diligenter est intuendum ubi loquatur Scriptura de ipso Dei beneplacito, ubi et de signo beneplaciti. Cum enim invenitur: vult Deus bonum, non vult malum; de beneplacito Dei intelligitur. Vult bonum, id est approbat, judicat sibi concordare; non vult mala, id est non approbat, non judicat sui similia. Et quamvis non vult mala; tamen vult mala esse. Ad quod videndum quod quaedam sunt bona in se et ad aliud; et quaedam bona ad aliud et non in se; et quaedam bona in se et non ad aliud. Ea quae sunt bona in se et ad aliud, vult Deus, id est approbat; et vult ea esse, quia ad aliud bona sunt, sicuti omnia bona quae fiunt. Bona in se et non ad aliud, ut bona quae possent fieri et non fiunt, ea vult Deus; quia vult omne bonum, id est approbat; sed non vult ea esse, id est non approbat ea esse; quia non sunt bona ad aliud. Quae sunt mala in se et ad aliud bona, sicut mala quae fiunt, ea non vult Deus, id est non approbat; et tamen vult ea esse, quia bonum est ea esse. Nisi enim vellet quod mala essent, nullo modo esse possent. Sicut enim ea vellet non esse, et non posset hoc efficere, impotens esset; sicut et nos sumus, qui quod volumus quandoque non possumus, itaque non possent esse male nisi vellet ea esse. Eo namque invito quomodo aliquid fieret, cum dicat Scriptura: Voluntati ejus quis resistit? (Rom. IX.) Cum igitur Deus ab aeterno in praescientia et sapientia sua omnia tam bona quam mala viderit, inter omnia illa vidit ipse quaedam quae si essent bona in se, essent et ad aliud; et ea non solum voluit, sed et esse voluit. Vidit et alia quae si essent, licet in se bona essent, non tamen ad aliud; et ideo etsi approbet, qui sine causa nihil vult esse, noluit ea esse. Item cum viderit alia quae in se mala et ad aliud bona, voluit ea esse. Quid enim melius est esse, an ea quae sunt bona in se tantum, an ea quae etsi non sunt bona in se, tamen ad aliud sunt bona? Ea utique quae ad aliud sunt bona. Non tamen concedimus si vult ea esse quod et vult ea; nec illud, si sunt bona ad aliud, quod tunc sunt bona. Cum itaque aliquis peccat, contra voluntatem Dei facit; quia contra praeceptum ejus, et quia non vult Deus quod facit; et tamen facit quod vult esse. Verbi gratia: Judaei Christum crucifixerunt, occidendo contra voluntatem Dei fecerunt; et tamen volebat Deus illud malum esse, quia ad aliud bonum.

Solent quidam sic opponere. Voluit Deus Pater Christum pati et mori; ergo voluit ut Judaei flagellarent et occiderent eum: et ita fecerunt quod volebat Deus. Quod non est ita concedendum; quia cum actus esset malus illorum, non placebat Deo qui nullum malum vult, etsi placeret Deo ut esset actus ille. Ita enim solent accipi haec verba: Iste facit quod vult Deus; id est quod facit remunerat, gratum habet. Patet igitur quod Deus vult malum esse, et tamen non vult malum; nec vult ut aliquis faciat malum, quia inde non remunerat, imo punit; sed bonum vult esse, et ut homines illud faciant, quia gratum habet et remunerat. Et hoc est quod Augustinus dicit in Enchiridio: Voluntas Dei semper impletur, ut de nobis aut a nobis. De nobis impletur, sed non tamen implemus eam quando peccamus. A nobis impletur quando bonum facimus. Ideo enim facimus quod Deo scimus placere. Augustinus. Haec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX); et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset; etiam per eamdem creaturae voluntatem quae factum est quod Creator noluit impleretur illud quod voluit, bene utens etiam malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem quos juste praedestinavit ad poenam, et ad salutem eorum quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullomodo id efficere valuerunt. Hoc enim ipso quod contra Dei voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus; ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem, et quod etiam contra ejus voluntatem fit (quia non fieret si non sineret), et hoc utique non nolens sinit sed volens; nec sineret bonus fieri malum, nisi omnipotens et de malo posset facere bonum. Gregorius: Multi voluntatem Dei peragunt unde mutare contendunt; et consilio ejus resistentes obsequuntur; quia hoc ejus dispositioni militat, quod per humanum studium resultat.

Potest opponi hoc modo. Bonum est malum esse; sed omnis boni Deus est auctor; ergo facit malum esse. Quod non est ita concedendum; quia tunc fierent mala eo auctore. Sed potest dici quod facit ut malum esse sit bonum; ipse enim operatur malum in bonum.

De praeceptione et prohibitione solet ita opponi. Praecepit Deus quod non vult esse; quia multis praecipiuntur bona quae ipsi non faciunt, ut Judaeis saepissime praecepit quae non fecerunt; sed nec erat in beneplacito Dei ut illa facerent, vel quod illa essent; quia, sicut jam diximus, quidquid Deus vult esse (cum omnia possit) illud totum est; alioquin impotens esset, si vellet aliquid esse et non esset. Similiter prohibet malum facere alicui (ut eisdem Judaeis saepissime) et tamen facit illud malum. Volebat enim Deus illud malum esse; quia nihil potest esse nisi Deus velit illud esse. Unde apparet quod praecipit aliquando quod non vult esse; quia nihil potest esse nisi Deus velit illud esse; et quod vult esse prohibet. Sed si vult esse, quare prohibet? si non vult, quare praecipit? Ad quod potest dici quod ideo praecipit illud quia bonum est illi; et Domini est praecipere servo quod bonum est in se, et quod bonum est illi cui praecipit. Et si placet Domino juvare servum ut illud faciat misericordia est; si non placet juvare, justitia est. Similiter prohibet servo malum, quia in se malum et illi malum cui prohibet; et Domini est servo prohibere malum ut non habeat excusationem. Est etiam hic videndum quod licet bonum sit isti quod praecipitur, ei non tamen bonum universitati; et quod prohibetur licet ei malum sit, bonum est universitati. Et quia majus bonum est quod totius quam quod partis est; et minus malum quod unius partis et majus quod totius; ideo quod bonum est uni et non universitati, non vult esse; et quod malum est uni et bonum universitati, vult esse, ne bonum universitatis impediatur. Nihil enim fit quod universitati bonum non sit, quamvis judicia Dei nobis occulta sint. Sed ut dicitur in Job: Nihil in terra sine causa fit (Job V); et ita nec folium sine causa de arbore cadit.