CAP. XIV. De omnipotentia Dei.

Nunc de potestate Dei dicendum est. Quod Deus omnia possit, multae auctoritates dicunt. Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novae Legis: Omnia quidem potest Deus; sed non facit nisi quod conveniat veritati ejus et justitiae. In eodem: Potuit Deus simul cuncta facere; sed ratio prohibuit. Dicendum est ergo Deum omnia posse. Opponitur quod dicit in libro De spiritu et littera Augustinus: Omnipotens non dicitur Deus quod omnia possit facere; sed quia potest perficere quidquid vult, ita ut nihil valeat resistere ejus voluntati quin compleatur, aut aliquo modo impedire eam. Ad quod potest dici quod Augustinus ubi dicit: Omnipotens non dicitur quod omnia possit, tam large accipit ibi omnia, ut comprehenderet etiam mala, quae non vult Deus nec potest. Idem in libro De Symbolo: Deus omnipotens non potest mori, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec itaque et hujusmodi absit ut possit omnipotens! Ac per hoc non solum ostendit veritas omnipotentem esse qui ista non possit; sed et cogit veritas omnipotentem non esse qui haec possit. Patet itaque quod Deus est omnipotens, quia potest omnia quae vult. Absolute etiam potest dici quod possit omnia, nec tamen potest peccare; quia hoc non est aliquid de omnibus. Sed si opponitur de actionibus nostris, ut ambulare, et caetera, potest dici quod ad ejus omnipotentiam pertineant, licet in se non habere possit; non enim potest ambulare, et tamen potest facere ut ambuletur. Considerandum arbitror utrum Deus plura possit facere quam velit facere vel faciat. Augustinus in Enchiridio: Omnipotens voluntas multa potest facere quae nec vult nec facit. Potuit enim efficere ut duodecim legiones angelorum pugnarent contra illos qui eum ceperunt. In Evangelio Matthaeus: An putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? (Matth. XXVI.) Unde et idem Augustinus: Tunc in clarissima luce sapientiae videbitur quod nunc piorum fides habet; quam immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quam multa possit et non velit, nihil tamen velit et non possit. His auctoritatibus patet quod multa possit Deus quae non vult; ratione idem potest probari. Non vult Deus omnes justificari; et tamen quis dubitet eum posse? Augustinus in libro De natura et gratia: Dominus Lazarum suscitavit in corpore; nunquid dicendum est non potuit Judam suscitare in mente? Potuit quidem sed noluit. Ad illud quod dicimus Deum posse facere quaedam quae non vult facere, opponitur illud quod Augustinus dicit in libro De Symbolo: Hoc solum non potest Deus quod non vult; etiam ita videtur quod non possit facere aliquid quod non vult. Sed ita exponendum est illud: Hoc solum non potest Deus quod non vult. Id est nihil potest facere nolens; non enim potest esse ut nolens faciat aliquid, qui cogi non potest. Item opponitur: Quidquid potest Deus facere, potest velle; sed quiddam potest facere quod non vult; potest igitur velle quod non vult; et si potest velle quod non vult, mutabilis est voluntas ejus, nec est aeterna; sed incipit aliquid velle quod prius non volebat. Augustinus in libro Confessionum loquens ad Deum ait: Nec cogeris invitus aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia. Major autem esset si teipso major esses. Unde videbitur quod non possit Deus facere aliquid quod non vult facere; et nihil potest velle nisi quod vult. Ad quod dici potest quod voluntas Dei accipitur multis modis ut supra assignatum est. Aliquando pro effectu divinae voluntatis; aliquando pro ea quae in Deo est, quae est ipse Deus. Cum Augustinus dicit, multa potest facere Deus quae non vult, ad effectum respexit; quae non vult, id est quae non operatur, potest operari, non enim ex impotentia dimittit, et secundum hoc potest dici: Potest Deus velle quod non vult. Sed si de ipsa Dei voluntate loquimur quae est hoc quod ipse, nihil potest facere nisi quod vult et nihil potest velle nisi quod vult. Idem enim est velle quod esse; idem etiam velle quod posse. Et ideo Augustinus dicit: Non est major voluntas quam potentia. Vel hoc vel alio competenti modo potest praedicta contrarietas solvi. Non est praemittendum hic quosdam scientia inflatos dicere Deum non posse facere aliud quam facit, vel dimittere de his quae facit aliquid. Quod ita volunt assignare. Quidquid Deus facit bonum est fieri et justum (non enim potest facere nisi quod est justum), et quod bonum est fieri, non debet non fieri; igitur non debet Deus dimittere quae facit, et quod non debet non potest; ergo non potest non facere quae facit. Similiter probant quod non potest aliud facere quam facit, hoc modo. Quod non facit non debet fieri, quia si deberet fieri illud faceret; et quod non debet fieri a Deo non potest fieri ab eo: ergo non potest facere ea quae dimittit facere. Sed ut mihi videtur, sub hoc verbo latet venenum. Si enim dicimus non debet Deus illa facere; inferunt ergo non potest facere. Si dicimus debet illa facere; ergo non potest dimittere quin faciat, sed neutrum de Deo concedendum est. Ut enim ait Augustinus: Fuit alius modus possibilis Deo; sed nullus nostrae miseriae sanandae convenientior. Nec tamen dicemus, debuit alio modo redemisse mundum vel non debuit; quia nihil ipse ex debito sed sola bonitate facit. Homines ex debito faciunt; quia meliores inde fiunt vel deteriores si non faciunt.

Solent dicere quidam quod ea quae facit Deus non potest meliora facere; quia si posset facere et non faceret, invidus esset. Augustinus in lib. Quaest: Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius) debuit aequalem, si enim potuit et noluit, invidus est. Et ex hoc volunt dicere quod si posset Deus res meliores facere et non faceret, invidus esset. Sed non valet simile; quia Filium genuit ex substantia sua. Ideo cum ex substantia sua Filium genuit, si posset aequalem generare et non faceret, invidus esset. Alia vero quae non de substantia sua fecit, meliora potuit facere. Augustinus super Genesim: Talem potuit Deus hominem fecisse, qui peccare non posset nec vellet, et si talem fecisset quis dubitet eum meliorem fecisse? Quaerendum est qualiter intelligant rem non posse esse meliorem. Sive ideo non potest esse melior quia summe bona est; quod si esset, creatura suo Creatori aequaretur, sive ideo non potest esse melior, quia majus bonum quod ei deest ipsa capere non potest; quod si ita est potest esse melior si fiat capax majoris boni, quod ipse qui fecit potest. Illa tamen locutio est ambigua: Deus potest melius facere. Si enim ita opponatur, potest melius, id est majori sapientia aliquid facere, falsa est, quia non potest augeri sapientia ejus; sed hoc modo vera est, potest melius, id est rem meliorem facere.