CAP. XV. De fide incarnationis.

Nunc de illa parte fidei est agendum, quae ad sacramentum incarnationis pertinet, ut ait Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut damnaret peccatum de peccato (Rom. VIII). Quibus verbis ex parte aperit mysterium incarnationis. Ad hoc enim venit in mundum ut damnaret diabolum, et hominem liberaret. Sed cum in mundo esset Filius Dei, qui ubique est, quomodo venit in mundum? Venit, quia visibilis apparuit. Solet quaeri quare non Pater nec Spiritus sanctus carnem assumpsit, sed solus Filius? Ad quod potest dici, quod Patrem non decuit; quia ei non convenit mitti ab aliquo cum non sit ab alio. Neque Spiritus sanctus carnem assumpsit; ne alius esset filius in humanitate, et alius in divinitate; et ita essent duo filii in Trinitate. Est igitur persona Filii incarnata, ut idem qui erat filius in divinitate, esset filius in humanitate. Erat et decens ut sicuti per sapientiam suam Pater mundum fecit, ita per eamdem redimeret. Et quia in homine utraque corrupta erat natura, scilicet anima et corpus; utramque suscepit ut utrumque liberaret. Nec tamen personam hominis suscepit; naturam suscepit et non personam. Augustinus in libro De fide ad Petrum: Deus enim Verbum personam hominis non accepit, sed naturam. In Christo enim duae sunt naturae, divina et humana; et tres substantiae: caro, anima et verbum; sed non duae personae. Alia enim natura Deus, alia homo; sed non alia persona Deus, et alia ille homo. Ut enim Augustinus dicit ad Felicianum: Aliud est Dei Filius, aliud filius hominis; sed non alius. Idem: Filius Dei de Patre aliud, aliud de matre; sed non alius. Ad illud quod dicitur, non assumpsisse personam, opponitur sic: Animam et corpus suscepit, sed haec sunt una persona: igitur suscepit unam personam, quod ita solvunt quidam. Ista duo simul juncta sunt una persona; sed antequam assumerentur a verbo, quia non erant simul juncta, nec erant una persona. Illa enim assumendo univit; et uniendo assumpsit. Sed tamen potest opponi quod anima est rationalis substantia et individuae naturae (quae diffinitio est personae). Igitur si assumpsit animam, etiam personam. Quod utique sequeretur si prius esset anima quam assumeretur. Est namque anima persona, sicut angelus. Quid enim est homo nisi anima habens corpus? Sed ideo non assumpsit personam; quia non erat persona quod assumpsit. Animam namque creando assumpsit; et assumendo creavit. Eadem oppositio fieret sic. Filius Dei hominem assumpsit, sed nullus homo est qui non sit persona. Quod satis concedimus; sed, ut diximus, non erat ille homo priusquam assumeretur. Licet enim corpus esset prius, non tamen anima. Itaque non assumpsit hominem qui prius esset, sed assumendo creavit. Tamen non videtur concedendum, assumpsit aliquem hominem; sed simpliciter hominem, quod tamen sic probari posse videtur. Assumpsit hominem qui in cruce pependit, qui de Spiritu sancto conceptus est: ergo aliquem. Hoc videtur sophisticum esse ut istud aliud. In praeterito anno vidi illum qui est episcopus: ergo aliquem vidi episcopum. Sed quidquid in hujusmodi verborum controversia concedatur, hoc indubitanter teneamus quod non assumpsit personam. Ut enim dicit Augustinus: Cum de rebus constat, in verbis non est habenda controversia. Praedictae tamen quaestioni rursus potest istud adjungi. Si ideo non est persona assumpta, quia non fuit homo ille antequam assumeretur a Verbo; tunc ille homo ex quo fuit assumptus persona fuit. Et si homo a Verbo assumptus persona est, cum ille sit unitus Verbo, persona est unita Verbo et sic persona est unita personae, quod non est ita concedendum. Non enim est alia persona homo assumptus a Verbo; sed una persona cum Verbo. Legitur namque: Homo assumptus est in unionem personae non naturae; quia non est una natura cum Verbo, sed una persona. Sicut enim anima et caro est unus homo: ita Deus et homo unus est Christus, quamvis multo major unio sit inter Deum et hominem, quam inter animam et carnem. Major namque unio est inter spiritualem et spiritualem naturam, quam inter spiritualem et corporalem potest esse. Deus vero est spiritualis natura, et homo spiritualis natura. Unde tanta est unio inter Deum et hominem, ut Deus dicatur homo, et homo Deus, sed nec anima dicitur caro, nec caro anima. Item: Illa persona Christus est verus Deus et verus homo; sed non potest dici, homo est caro, homo est anima.

Homo est Deus sic exponitur, id est, unitus Deo; Deus est homo, id est, unitus homini. Quam expositionem ego non improbo; sed tamen mihi videtur quod plus in istis verbis contineatur. Si enim nihil aliud dicitur his verbis, homo est Deus, nisi homo unitus est Deo; quare non potest dici caro est anima, cum sit unita animae? vel anima est Deus, cum sit unita Deo? Itaque ideo dicitur, homo est Deus, Deus est homo; quia ille idem qui est homo, est Deus; et ille idem qui est Deus est homo. Unde Propheta: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Et in Joanne: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo (Joan. III). Ut enim Gregorius dicit: Ipse temporalis ex matre, aeternus ex Patre; ipse qui fecit, ipse qui factus est. De hoc solet quaeri, homo assumptus est Deus, utrum sit concedendum. Sed cum Augustinus dicat, homo assumptus est unigenitus Dei Filius; non video qua fronte negari posset. Quidam tamen ejus negativam concedunt, homo assumptus non est Deus; id est humana natura non est divina. Et quod hunc sensum habeat probant auctoritate Hieronymi qui ait: Verbum est Deus, non caro assumpta. Quae auctoritas nihil contra nos facit. Nullus enim concedit haec verba, caro assumpta est Deus, vel humana natura est Deus. Licet enim idem sit homo assumptus vel humana natura, differentiam tamen faciunt in modo dicendi, sicuti Deus non est aliud quam divinitas; et cum dicatur homo est Deus: non tamen dicetur homo est divinitas. Hoc enim esset dicere, homo est divina natura. Ut enim dicit Ambrosius:

“Non versibilitate naturae, sed unione personae et homo Deus, et Deus homo.”