CAP. XVI. Quod Christus simul animam et carnem assumpsit.

Praeterea hoc indubitanter est credendum, quod non prius carnem (ut quidam dixerunt) et deinde animam assumpsit, sed simul univit sibi verbum Dei carnem et animam. In hoc vero differre non inveniuntur sapientes. Quidam dicunt quod caro illa quam de Maria suscepit, quadraginta diebus formata sit; et ea jam formata scilicet lineamenta hominis habente, verbum Dei simul univit sibi et carnem ipsam et ipsam animam. Et hoc volunt habere ex auctoritate Augustini super Joannem. ubi dicitur: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis (Joan. II), etc. Super quem locum dicit Augustinus: Hic numerus convenit perfectioni Dominici corporis; quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Alii volunt dicere quod ut primum separata est caro illa per Spiritum sanctum, habuit aliquam membrorum distinctionem, sed adeo parvam, ut oculis non subjaceret; sed per illos quadraginta dies, de quibus loquitur Augustinus, perfecta et notabilis fuit facta, et in ipso momento separationis carnem et animam suscepit. Et istis magis assentiunt auctores. Gregorius: Angelo nuntiante et adveniente Spiritu, mox verbum in utero; mox intra uterum Verbum caro. Augustinus in libro De Trinitate: Non esset hominum et Dei mediator, nisi idem Deus idem homo in utroque et verus et unus esset. Quam servilem formam a solo Filio susceptam tota Trinitas (cujus una est voluntas et operatio) fecit. Non autem in utero Virginis prius caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut verbum venit, in utero (servata veritate propriae naturae) factum est caro et perfectus homo; id est, in veritate carnis et animae natus est.

De carne illa cui unitum est Verbum quaeritur utrum prius in Maria fuit caro illa obligata peccato . Quod ita fuisse Augustinus dicit; sed in ipsa separatione per Spiritum sanctum mundata fuit, et a peccato et a fomite peccati. Mariam vero totam prorsus a peccato, sed non a fomite peccati mundavit; quem tamen sic debilitavit, ut postea non peccasse credatur. Augustinus De natura et gratia: Excepta sancta virgine Maria, de qua propter honorem Dei nullam prorsus cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem, inde enim scimus quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo virgine excepta, si omnes sancti et sanctae congregari possent; quid responderent nisi quod Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. I). Sed si igitur caro Christi in Maria et in aliis de quibus descendit, fuit obnoxia peccato; quomodo solvetur istud: Levi decimatus est in Abraham (Hebr. VII), et Christus non est decimatus in Abraham? Quod ita solvit Augustinus: Levi decimatus est in Abraham, quia inde per concupiscentiam descendit, Christus non est decimatus in eo, quia caro Christi non descendit inde per concupiscentiam. Sed nonne in David et in Mariam per concupiscentiam eadem caro descendit? Non tamen caro Christi; quia hoc esset dicere quod in Christum descendisset per concupiscentiam, quod falsum est penitus. Quidam volunt dicere quod sicut ante peccatum in Adam fuit illa particula munda et sancta; ita et post peccatum in ipso et in omnibus successoribus recta linea usque ad Mariam conservata sit. Et hoc dicunt se a Gregorio habere.

Quod homo ille ab ipsa conceptione plenus gratiae et veritatis fuerit, et quod tantam habuerit sapientiam quod augeri non poterat: multae auctoritates testantur. Jeremias: Novum faciet Dominus super terram; femina circumdabit virum (Jerem. XXXI) gremio uteri sui. Quid est hoc femina circumdabit virum; nisi quia ab ipsa conceptione perfectus homo secundum sapientiam, licet non secundum quantitatem corporis (ut voluerunt quidam) scilicet quod tantus in utero quantus in cruce? Ab ipsa enim conceptione unxit eum Deus oleo laetitiae prae participibus suis (Hebr. I). Sed ad hoc videtur oppositum illud quod dicitur in Evangelio: Jesus proficiebat aetate et sapientia apud Deum, et apud homines (Luc. II). Sed potest dici quod si non in se proficiebat sapientia, proficiebat tamen in hominibus, qui scilicet de sapientia ejus proficiebant et meliores fiebant. Sicut solet dici: proficit iste in episcopatu suo; non quod aliquando sapientior fiat, sed quia bene instruit alios apud Deum et apud homines, id est, ad honorem Dei et ad profectum hominum. Beda super Lucam: Recte dicitur plenus sapientia, non per intervalla temporum proficiendo in sapientia qua semper plenus fuit ab hora conceptionis: Quoniam in ipso, ut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II).

Solet a quibusdam quaeri utrum anima Christi sapientiam omnium rerum habuerit. Dicunt quidam quod non habuit omnem scientiam nec omnia scivit quae Deus scit; quod ita volunt probare: Anima illa creatura est, sed in nullo aequatur creatura Creatori; non ergo scit quidquid Deus scit. Item si anima illa cum Deo aequalem habet sapientiam, falsum erit. Deum in omni bono majorem habere sufficientiam quam ejus creaturam. Item dicit Apostolus: Solus Spiritus Dei scrutatur omnia, etiam profunda Dei (I Cor. II); igitur illa anima non potest scire omnia. Ad quod potest dici quod, licet anima illa unita Verbo Dei, sciat quidquid Verbum, non tamen aequatur ei in scientia, quia illi inest per naturam illa scientia, animae per gratiam. Item quod opponitur: Deus in omni bono habet majorem sufficientiam quam creatura ejus: hoc ibi dictum esse sciant, ubi aliud creaturae bonum a bono Creatoris invenitur, sed cum sapientia illius animae non sit alia quam divina sapientia, quomodo potest fieri comparatio? Indubitanter namque dicendum est quod alia sapientia quam divina non fuit in Christo. Si enim sapientia animae Christi alia esset a divina sapientia, minor esset. Si minor esset sapientia illius animae a sapientia Dei, quomodo illud totum comprehenderet? Minus ergo scivit homo ille quam Deus. Ideo ut illam veritatem firmiter teneamus quod illa anima nihil ignoravit, sed omnia scivit; dicendum est quod non alia sapientia erat anima illa sapiens; sed in Deo per naturam, in illa anima per gratiam. Quod autem dicunt. Solus Spiritus Dei scrutatur omnia, magis facit contra eos; statim enim supponit Apostolus: Nos autem Spiritum Dei habemus (ibid.). Sed illa anima prae omnibus Spiritum Dei habuit. Contra pravitatem illorum dicit Joannes evangelista: Spiritus aliis ad mensuram datur; sed Christo non est ad mensuram datus (Joan. III). Sed cum in Christo sint duae naturae, videamus utri sit spiritus datus, an divinae an humanae. Divinae non convenit dari, sed dare: est ergo humanae naturae datus spiritus sine mensura, sed ubi non est mensura non est terminus; igitur illa anima scivit omnia. Si enim quaedam scivit, quaedam non; cum mensura scivit; quia terminum habuit scientia ejus. Fulgentius multa opponit contra illum errorem, asserens quod omnium rerum scientiam habuit anima illa auctoritate Apostoli, ubi ait: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II). Ratione quoque potest idem probari hoc modo. Nihil scit aliquis quod ejus anima nesciat; sed hoc omnes concedunt quod Christus omnia scit: igitur anima ejus scit omnia. Sed quamvis supradictis respondere nesciant, adhuc tamen nobis opponunt. Si anima illa scit omnia quia unita est scienti omnia, ergo debet dici omnipotens, quia unita est omnipotenti. Ad hoc dici potest quod naturaliter anima est capax scientiae; et illud ei collatum est sine mensura cujus ipsa naturaliter capax est, sed cum idem sit esse Deum quod omnipotentem esse, non potuit illud conferri creaturae.