|
Post supradicta videndum est quod dicit Leo papa: Dominus noster
suscepit omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum. Ut enim probaretur
verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim, etc., ut
probaretur veram animam habere, suscepit defectus animae, scilicet
tristitiam, timorem, et caetera hujusmodi.
Hic potest opponi quod ignorantiam non habuerit, et tamen ignorantia non
est peccatum; non ergo omnia nostrae infirmitatis suscepit. Ad quod
potest dici, quod sicuti concupiscentia peccatum est, et tamen post
remedium sacramenti non imputatur nisi consentiatur illi motui, ita
ignorantia est peccatum; et tamen non imputatur nisi negligentia sit, de
qua dicitur in Apostolo: Qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). Sed
invincibilis ignorantia non imputatur: est tamen, ut assignavimus,
peccatum. Omne enim quod separat inter nos et Deum peccatum dicitur; sed
per ista Deo dissimiles sumus et ab eo recedimus: et ideo dicuntur
peccata. Si opponitur quod non habuit poenitentiam, hoc non est aliquid
inter omnia nostrae infirmitatis. Quod tristitiam habuit et timorem, in
Evangelio habemus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI;
Marc. XIV). Et alibi: Coepit Jesus pavere et taedere (Matth. XIV).
Augustinus: Tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Si enim non fuit
tristis cum Evangelium dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem,
ergo et quando dicit Evangelium: Dormivit, non dormivit. Jesus ergo fuit
tristis; sed voluntate suscepit tristitiam veram. Ambrosius: Suscepit
ergo tristitiam meam, suscepit voluntatem meam. Confidenter tristitiam
nomino qui crucem praedico. Inveniuntur tamen aliae auctoritates quae
videntur a Salvatore tristitiam et timorem removere. Hieronymus: Ne
passio in illius animo dominaretur per passionem, coepit contristari.
Aliud enim est contristari; et aliud incipere contristari. Item:
Erubescant qui putant Salvatorem mortem timuisse, et passionis pavore
dixisse: Pater si potest fieri transeat a me calix iste (Matth. XXVI).
Augustinus: Infirmos in se praesignans ait: Transeat a me calix iste.
Non enim vere Dominus pati timebat tertia die resurrecturus cum averet
Paulus dissolvi et esse cum Christo (Philip. I). Ad quod dicendum est
quod est quaedam tristitia et quidam timor, quae in tantum dominantur
animo et submergunt rationem, ut hominem, Dei contempto praecepto,
ducant in peccatum; sicuti Petrus timore negavit. Et de hujusmodi
loquuntur auctores quando dicunt Christum non timuisse. Sed est quidam
timor moderatus qui naturaliter inest omni homini, et sine peccato est,
sicut fames et sitis; et ille fuit in Christo, horruit quippe mortem.
Est etiam notandum quod in Christo fuerunt duae voluntates. Dicit namque
Augustinus: Non est alia voluntas Patris quam Filii; et secundum illam
voluntatem voluit Christus pati et mori, sicut et Pater volebat. Sed et
alia voluntas quae naturalis appetitus potest dici, cujus est nolle
mori. Et juxta voluntatem hanc dictum est: Non mea voluntas, sed tua
fiat (Luc. XXII). Alibi: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui
misit me Patris (Joan. VI). Sed in eo semper praevaluit voluntas
rationis qua idem volebat cum Patre. Quod duae voluntates fuerunt in
Christo, habemus a metropolitana synodo, in qua fuit Macharius
archiepiscopus damnatus; qui asserebat in Christo non fuisse duas
voluntates. Solet etiam quaeri utrum aliquid oraverit vel desideraverit
quod non impetraverit. Quidam volunt dicere quod non sit exaudita illa
oratio qua ipse orabat: Pater si fieri potest transeat a me calix iste;
quia ex humana infirmitate illud orabat. Similiter volunt dicere quod
ipse secundum humanum affectum voluerit salutem omnium. Unde illud: In
siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII); id est cum desiderarem
fidem illorum. Sed cum ipse dicat in Joanne: Non pro his rogo qui de
mundo sunt (Joan. XVII); non videtur quod unquam oraverit nisi pro
salvandis. Non enim videtur conveniens quod ejus oratio non fuerit
exaudita; vel quod ipse aliquid oraverit quod Patri sciret non placere,
cum ipse omnia sciret.
|
|