CAP. XVIII. An Christus sit creatura.

A quibusdam solet quaeri utrum sit concedendum: Christus est creatura. Non videtur per se concedendum. Nam si creatura est, initium habet. Si habet initium, non fuit semper. Sed cum determinatione potest concedi: Christus est creatura secundum quod homo; quia secundum quod homo habet initium. Nec tamen per se concedendum est, Christus habet initium. Ambrosius quoque multis argumentis probat adversus Arium quod non sit creatura Christus, vel adoptivus filius. Quamvis enim non Filius Dei per naturam secundum quod homo, quia non est ejusdem substantiae cum Patre secundum quod homo; non tamen adoptivus. Adoptivus enim est qui cum prius esset non filius, adoptatur postea in filium. Sed non prius homo ille quam Filius Dei fuit. Si ergo quaeratur a me: est Christus Filius Dei? concedam, sed cum determinatione. Christus secundum quod homo, est Filius Dei. Si dicatur: per naturam an per adoptionem? neutrum concedam, sed per unionem. Unde Apostolus: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). Praedestinatio enim non secundum quod Deus, sed secundum quod homo ei convenit. De hoc dicit Ambrosius: Quidquid habet Filius Dei per naturam, habet Filius hominis per gratiam. Solet opponi: Deus est aeternus, immensus, immortalis: ergo homo ille aeternus, immensus et immortalis. Sed homo ille ex tempore est mortalis et passibilis. Ad quod potest dici quod sicuti dicitur Deus passus, mortuus, crucifixus, unde Apostolus: Dominum gloriae crucifixerunt (I Cor. II); et tamen Deus in natura sua non potest mori, non potest pati, sed per unionem hominis dicuntur; de Deo haec omnia, ita et quae Dei sunt dicuntur de homine illo per unionem Verbi. Unde Propheta. Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam (Psal. LXXXVI). In Joanne: Nemo ascendit in coelum nisi Filius hominis qui de coelo descendit (Joan. III). Sed opponitur: Si homo ille aeternus est, ergo caret initio; quod falsum est, habet enim initium ex tempore. Sed non seqnitur de homine si est aeternus quod caret initio; quia prima est figurativa. Sicut non sequeretur, Deus crucifigitur, moritur: ergo desinit esse vel vivere. Ut enim dicit Augustinus, videndum est quid de quo secundum quid dicatur. Quaeri etiam solet utrum Christus habuerit fidem, spem et charitatem. De charitate certum est; ipse enim ex charitate posuit animam pro fratribus. Quod spem habuerit habemus in Psalmo: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te (Psal. XV); et in alio: In te, Domine, speravi (Psal. XXX), quos psalmos exponunt auctores de Christo. Sed Apostolus dicit: Spes quae videtur non est spes, quod enim videt quis, quid sperat? (Rom. VIII.) Christus autem omnia videbat. Sed illud dicit Apostolus de spe secundum quod in nobis est. Quod fidem habuerit non est concedendum. Quaeritur autem an aliquid sibi meruit: certum est enim quod membris meruit. Quod sibi etiam meruit Apostolus dicit, ubi ait: Propter quod et Deus exaltavit illum (Philip. II), etc. Et in Propheta: De torrente in via bibet: propterea exaltavit caput (Psal. CIX). Meruit corpori suo et immortalitatem et impassibilitatem. Sed cum ipse innocens esset, hoc totum debebatur ei; et ita non ex merito hoc habuit. Potest tamen aliquis mereri quod sibi deberetur, ut filius cui deberetur haereditas Patris, promeretur eam Patri serviendo. Quod animae nihil promeruerit Christus multi dicunt; et quod animae ejus nihil accreverit; perfecte enim ut dicunt, beata erat; quia, ut Joannes dicit, Haec est vita aeterna, cognoscere te et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Gregorius quoque ita dicit: Non habuit anima Christi in quo proficere posset. Probari tamen hoc potest, quod etiam animae promeruerit, et quod animae accreverit aliquid post passionem. Prius enim habuit timorem et tristitiam; sed post passionem nec tristari potuit, nec turbari. Accrevit ergo animae illi impassibilitas ut jam pati non possit; quare non solum corpori, sed et animae promeruit glorificationem et impassibilitatem. Sed quod dicit Gregorius: Non habuit anima Christi in quo proficere posset: intelligendum est de scientia et de dilectione. Non enim poterat augeri ejus scientia vel dilectio.

Illud quoque sciendum est quod illius personae quae est Christus, non est una pars Deus, et alia homo. Si enim partes integrales esset illius personae, tunc esset augmentata illa persona propter assumptum hominem. Augustinus: Christus est una persona geminae substantiae, nec tamen Deus pars hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei antequam formam susciperet non erat totus; et crevit cum homo divinitati ejus accessit.

Solet quaeri utrum Christus peccare potuerit. Quod quidam volunt probare auctoritate illa. Potuit transgredi et non est transgressus: malum facere, et non fecit (Eccli. XXXI). Sed hoc non putamus dictum de Christo; sed de sanctis hominibus. Item opponunt: Christus habuit liberum arbitrium: ergo in utramque partem poterat flecti. Sed hoc non valet cum etiam angeli habeant liberum arbitrium; et tamen ita sunt confirmati per gratiam quod peccare non possunt. Sed multo magis credimus illum hominem Deo unitum per gratiam, confirmatum esse ab ipsa conceptione. Item opponunt. Ille homo poterat non esse Verbo unitus; et si non esset unitus Verbo, peccaret sicut alii homines; ergo potuit peccare ille homo. Sed hoc non negamus quin peccare posset homo ille si non esset unitus Verbo; sed postquam fuit unitus Verbo, peccare non potuit. Si enim potuit peccare, et damnari potuit, quia peccatum sequitur damnatio. Sed quid absurdius quam quod Filius Dei (qui erat homo ille) damnari posset! Hic notandum est tres status esse hominis; et videndum est quid de unoquoque susceperit Dei Filius. Primus status ante peccatum in quo fuit homo conditus. Secundus status ad quem per peccatum est lapsus. Tertius status ad quem post resurrectionem est inferendus. Primus status possibilitatem habuit moriendi, non necessitatem. Secundus status necessitatem moriendi habet; necessario enim moritur. Tertius status necessitatem moriendi non habet ut secundus, nec possibilitatem moriendi vel peccandi ut primus. De primo statu habuit mori Christus posse, vel posse non mori; sola namque voluntate mortuus est. Unde et dicitur a quibusdam: Voluntate mortuus, voluntate mortalis erat, natura immortalis; quia cum esset sine peccato (quod est causa mortis) nunquam moreretur si vellet. De secundo statu habuit defectus istos, famem, sitim, etc. De tertio statu habuit non posse peccare.

Potest quaeri, cum posset Christus mori morte non illata ab aliis et in ea redimere humanum genus; quare voluit mori tali morte in qua facta est multorum damnatio, sicut Judae et aliorum? Ut nos traheret ad dilectionem sui. Quanto enim graviorem mortem pro nobis sustinuit; tanto magis eum diligere debemus.