|
Praeterea solet quaeri, utrum in morte separata sit divinitas ab
humanitate. Quidam volunt dicere quod a carne separata sit divinitas,
non ab anima, quibus non est credendum cum dicat Leo papa: Ex quo
hominem assumpsit non deposuit. Et hoc omnes religiosi tenent, quod nec
a carne nec ab anima separata est illa divinitas post illam ineffabilem
unionem. Non enim est divinitas bis incarnata; nec bis assumpsit carnem.
Indubitanter ergo ex quo Dei Filius factus est homo, semper Deus homo,
et homo Deus. Anima enim separata est a carne; sed divinitas a neutro.
Unde et ita exponit Augustinus verba illa:
|
“Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.”
|
|
Non divinitas animam deposuit; sed caro animam posuit in morte, et eam
assumpsit in resurrectione. Item in libro ad Felicianum dicit
Augustinus: Sicut in sepulcro carnem suam non deseruit sic in utero
virginis eam conascendo formavit, sic ergo non discedente vita mortuus
est, sic passus est non pereunte vitae potentia. Erat enim uno atque
eodem tempore totus in inferno, totus in coelo. Erat apud inferos
resurrectio mortuorum; erat super coelos vita viventium. Vere mortuus,
vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit; et vitam
divinitas servata non perdidit.
Opponitur: Si Dei Filius non est separatus ab homine in ipsa morte, ergo
nunc non desiit homo esse; sed homo mortuus non est homo; nec igitur
tunc erat homo, quod quam frivolum sit manifestum est. Ita enim posset
dici: modo non est homo; quia non est animal rationale et mortale, quod
penitus falsum est. Cum enim dicebant hoc etiam philosophi: homo mortuus
non est homo, vel non est animal rationale mortale: loquebantur de
homine secundum hunc statum. Item opponitur: Si tunc erat homo, vel
mortalis vel immortalis, sed mortalis non, quia mortuus; immortalis
nondum, quia post resurrectionem tantum. Ad quod nos satis concedimus
quod nunc nec mortalis, nec immortalis. Objiciunt tamen auctoritatem
Anastasii, hanc scilicet: Maledictus qui hunc totum hominem, id est
animam et corpus quod assumpsit denuo assumptum vel liberatum post
tertium diem a mortuis resurrexisse non confitetur: Fiat fiat. Ad quod
dicimus Anastasium loqui contra illos qui negabant ejus resurrectionem:
et putabant quod in morte detineretur ille, qui solus inter mortuos
liber. Et ideo dixit hominem denuo assumptum, id est liberatum a morte.
Item Ambrosius super illud: Clamavit voce magna dicens: Deus Deus meus,
quare me dereliquisti? (Matth. XXVII.) Clamat homo separationem
divinitatis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors
esse non poterat nisi vita discederet; quia vita est divinitas. Sed
Ambrosius intellexit divinitatem separari ab homine illo per hoc quod
morti exposuit hominem illum, sicut in psalmo: Quare me dereliquisti
(Psal. XXI), id est morti exposuisti; non quod derelictus sit, vel ab eo
divinitas separata sit. Videbatur enim derelinqui a Deo vel divinitas
discedere; cum non ostenderet eum defendendo suam potentiam.
|
|