CAP. II. De spe et charitate.

De fide oritur spes, quae sic diffiniri potest: Spes est fiducia futurorum bonorum, ex gratia Dei et ex bona conscientia veniens. De fide tanquam fundamento omnium bonorum spes et charitas oriuntur; quia nihil potest sperari vel speratum amari nisi prius credatur; credi autem potest quod non speratur vel amatur. Licet simul sint tempore et non prius fides (quae meritum habet) quam spes et charitas, tamen in causa fides praecedit spem et charitatem, quia inde speramus et diligimus quod credimus; similiter ex spe charitas, quia ideo diligimus futura bona, quia speramus. Quod enim speramus nos adepturos, hoc diligimus. Sed quia, ut auctoritas dicit, spes et certitudo veniens ex praecedentibus meritis; et item: Sine meritis sperare non spes, sed praesumptio debet dici; et sine charitate nullum meritum: videtur quibusdam quod ex fide et charitate sit spes. Ut enim dicit Augustinus in lib. De fide et operibus: Fides quae per dilectionem operatur, fundamentum est: non fides daemonum qua ipsi credunt et contremiscunt. Et si spes est ex fide operante per dilectionem; tunc ex fide et charitate. Sed quod auctores frequenter hunc ordinem ponunt: fides, spes, charitas; hoc ideo fit, ut dicunt, quia charitas major est. Illa tamen opinio (ut mihi videtur) sic potest solvi. Spes est certitudo ex praecedentibus meritis: non debet intelligi ex meritis praecedentibus ipsam spem, quia nullum meritum praecedit spem; sed praecedentibus illud quod speratur. Hoc distat inter fidem et spem, quod fides est de praeteritis, ut sunt nativitas et passio Christi; et de praesentibus, ut quod in altari est verum corpus Christi; et de futuris, ut est immortalitas. Spes autem de futuris tantum est; item fides est de bonis et malis; spes de bonis tantum adipiscendis. Spes namque alicujus incommodi magis debet desperatio a bono quam spes appellari. Illud quoque sciendum est quod fides est solummodo de iis quae non videntur. Gregorius Homilia tertia: Apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Item in Dialogo: Cum Paulus dicat: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. II); hoc veraciter dicitur credit, quod non valet videri. Nam credi jam non potest, quod videri potest. Thomas aliud vidit, aliud credidit; hominem vidit, et Deum confessus est dicens: Deus meus et Dominus meus (Joan. XX). Credimus ut cognoscamus; non cognoscimus, ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere; veritas quod credidisti videre. Videntur tamen quaedam auctoritates velle quod fides etiam de iis quae videntur sit, ut in Joanne: Nunc autem dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis (Joan. XIII). Unde Augustinus: Quid sibi vult, ut cum factum fuerit credatis? Nam et ille cui dictum est: Quia vidisti credidisti (Joan. XX); non hoc credidit quod vidit. Cernebat carnem; credebat Deum in carne latentem. Sed si dicimus credi quae videntur (sicut dicit aliquis se oculis suis credidisse) non tamen ipsa est quae aedificatur in nobis fides; sed ex rebus quas videmus agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur. Idem Augustinus in libro Quaestionum Evangeliorum: Est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur; cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia. De qua fide rerum lucisque ipsius praesentia forsitan Paulus dicit: Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem (Rom. I). Sed potest dici quod Augustinus hoc dicat, non de sacramento fidei, sed de re fidei. Est enim ipsa fides qua nunc Deum cernimus per speculum in aenigmate (I Cor. XIII), sacramentum illius futurae visionis qua Deum videbimus facie ad faciem (ibid.) sicuti est. Potest quaeri an Petrus habuit fidem passionis Christi quam oculis vidit, cum fides non sit apparentium. Ad quod dici potest quod non fidem, sed agnitionem inde habuit, nisi ut solet abusive dici: credo oculis meis. Sed in hoc quod vidit, nullum meritum fuit si credidit; sed in hoc quod illum credebat Deum esse, quem videbat in ligno pendere. Fides itaque quae est ad aedificationem, de non apparentibus est.

Solet quaeri de fide utrum sit virtus. Prosper ex dictis Augustini: Tres sunt, inquit, summae virtutes, fides, spes, charitas. Et Apostolus: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Galat. III). Item fides habet meritum; sed nihil habet meritum nisi virtus. Quidam tamen dicunt quod non sit virtus, propter illud Apostoli: Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII), ubi innuit quod fides sine charitate possit haberi; sed nulla virtus sine charitate potest esse. Sane tamen potest dici quod fides per dilectionem operans sit virtus, sine dilectione non est virtus. Si opponatur, tunc sunt duae fides: non sunt duae, sed eadem aucta, unde illud: Adauge in nobis fidem (Luc. XVII), ut enim dicit Hieronymus: Quantum credimus, tantum diligimus; et e diverso.